{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 773.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 773.1-4","ref":"773.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/773.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/773.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/773.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Marsilius Ficinus Riciardo Angelerio Anglariensi insigni Theologo, S. D. uiles uiri saepè Philosophos increpant, quòd ad humanarum rerum gubernationem inepti, ut plurimùm, uideantur. Philosophi uerò contra, ciuiles uiros /quòd ad diuinorum contemplationem ineptissimi sint, saepius improbant. Quid gitur ad haec ipsi dicemus? Non nostrum interhos, tantas componere lites. Sed Plato noster, huc aduocandus est arbiter, quem ad humana, simulatque diuina, Deus ipse composuit. Hic igitur arbitratur, tàm ciuiles, quàm Philosophos ad utrunque officium exequendum fuisse ab initio institutos. Si modo ab altero extremorum ad alterum haud subito transeant, sed debitis gradibus gradiantur. Praestat Graeca ipsa Platonis uerba ex libro de repub. septimo, hic ad uerbum traducere. Post haec naturam nostram quoad eruditionem & ruditatem tali quadam imagine contempleris. Finge animo quandam sub terra speluncam, cuius ingressus uersus lumen quoddam incipiens per totam speluncam peruius undique pateat. In ea homines nutritos à pueritia, ceruicem & crura ita deuinctos, ut & immobiles permanere cogantur, & ad anteriora solum prospicere. Capita uerò uinculis adstricta circumducere nequeant. Post tergum autem superne procul ignis lumen suspensum sit. Interque ignem, & uinctos homines uia superior pateat, se cus quàm paries sit constructus exiguus. Sicut plerunque praestigiatoribus miracula fin gentibus scenae seu cortinae aliquae, super quib. sua miranda demonstrant, spectantium oculis opponuntur. Cogita rursus homines intra parietem ferentes uasa & opificia ua ria supra parietem eminentia. Statuasque hominum & aliorum animalium lapideas, & li gneas imagines, modisque uarijs fabricatas. Atque ut consentaneum est, qui haec circumfe runt partim sileant, partim loquantur. Similes isti nobis sunt, nam primum quidem putas istos aliud quiequam uel sui ipsorum, uel proximorum hominum uidere pręterum bras, quae ex igne in aduersam speluncae partem cadunt? Quid autem eorum quàm cir cumferuntur, non ne umbras duntaxat? Si ergo inuicem loqui liceret nónne ista, quae coram uiderent loqui opinantur. Quod si echo ex aduersa parte carceris resonaret, quotiens prętereuntium aliquis loqueretur, putas ne ipsos nisi transeuntium umbras aliud putare quod loquitur?","prev":{"citation":"Opera omnia 772-2","label":"772","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/772-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/772-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 773.5-7","label":"773.5 to 773.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/773.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/773.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}