{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 776.1-2-4","citation":"Ficino, Opera omnia 776.1-2-4","ref":"776.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/776.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/776.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/776.1-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":354,"text":"tantem. Quàm non ad unum quendam meorum potissimum, sed ad cunctos pariter amicos sine certo titulo dirigebam. Reddita mihi est paulò pòst elegans epistola tua latinissimè Barbare. Quę quidem uera amoris esca, id est, amore ipso, me capit, & captum prouocat ad amandum, atque ita amandum ut quod multorum erat futurum unus ipse iam habeas. Siquidem disputationem nostram de amicitia uera meos omnes iamiam salutaturam ipse tibi praecipuè subitò uendicasti, ut quod cunctis inscribendum fuerat, soli inscribatur Hermolao. Ergo quenadmodum nuper dum scribo omnes, ad unum scribere in primis adducor, ita posthac in omnibus meis amandis unum hunc in primis amabo. Marsilius Ficinus conphilosophis praecipuè Hermolao Barbaro, 8. D. Micitiam omnes communi quadam notione unionem aliquam esse definiunt. Cum uerò non aliter unio esse queat nisi ad unum, meritò querendum uidetur, quid nam unum illud sit ad quod duo aliqui conspirantes, amici fiunt atque dicunt. NunAquid necessariò amici sunt illi, qui opinantur idem? Nequaquam. Possumus enim idem in plerisque reb. tàm humanis, quam naturalib. opinari & tamen inuicem nos odisse. An fortè beniuosentia, non in opinione, sed in uoluntate consistit? Puta ut illi duntaxat, qui uolunt idem, dicantur amici? Neque id quidem, imò ob hoc ipsum nascuntur inimicitiae, quod uolumus idem. Saepe qui eundem uel thesaurum, uel dignitatis gradum, uel artis hono rem expetunt, sibi inuicem inuident in & irascuntur, & dimicant. Dixerit forte quispiam discor diam eiusmodi inter homines ob hoc exoriri, quod finita quaedam cupiunt bona, quę dum alter possidet uel nullo modo, uel non aequè alter possidet. Si qui uerò reperiant, qui idem bonum, quod infinitum sit, appetant, cum illud nusquam impediri possit, quin passim exuberet in immensum, eos nullis inter se inimicitijs agitari. Amicitiamque inter illos esse, qui bonum idem, infinitum uolunt. At uerò neque istud quidem iufficere ad beniuolentiam mihi uidet, omnes enim naturali quodam instinctu eiusmodi bonum optant unde felices esse uolumus cuncti, non tamen nos inuicem cuncti diligimus. Vbi nam igitur beneuolentiam ipsam reperiemus, quae nihil est aliud, quàm uelle bonum, nisi circa bonum ipsum quod est omne bonum, id est, Deum, eam reperiamus? Certè non alibi. Caeterum humana uoluntas erga Deum quobus praecipuè modis, quantum ad propositum spectat, affici potest.","prev":{"citation":"Opera omnia 776-2","label":"776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/776-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/776-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 776.5-8","label":"776.5 to 776.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/776.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/776.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}