{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 777.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 777.1-3","ref":"777.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/777.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/777.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/777.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Quanobrem Socrates multò magis moralem ab uxoribus disciplinam, quàm naturalem ab Anaxagora, uel Archelao, se didicisse confitebatur. Quis nesciat creato quondam homini nihil prius antiquiusque à Deo praeceptum & institutum, quàm matrimonium? Idque & inter sacra mysteria numerari, & apud omnes gentes summopere celebrari? Hoc sem per & lionorauere potentes, & sapientes non contempserunt. Vtpote qui uidebant ad res quidem agendas conducere. Literas autem si temperate uiuas & parce tempus expendas, non impedire. Plato noster quod in iuuentute quodammodo neglexerit matrimonium, tandem in senectute poenitentia ductus sacra Deae naturae fecit, ut ob eam rem se apud uulgus à crimine tùm omissi matrimonij tùm sterilitatis absolueret. Statuitque in legibus suis, qui uxorem non duxerit eum procul ab omnibus publicis muneribus, & honoribus segregandum. Publicis autem oneribus grauius, quam caeteros ciues esse praemendum. Mercurius Trismegistus eiusmodi homines, inquit, & humana lege infelicissimos, & lege diuina tanquam steriles siccasque arbores iudicari. Ab hac tamen lege duo tantum genera hominum uidentur absolut, aut qui ob quandam naturae imbecillitatem ad hoc ineptissimi sint, aut unice se ipsos Mineruae tanquam uxori data fide deuouerint, illos, quidem excusat ipsa natura, hos autem casta forsitan accusaret Minerua, si Venerem sequerentur. Peloctum uerò nostrum, si fortè matrimonium neglexisset, improbasset, certè natura quae hunc robustum peperit & formosum. Acsi Minerua cui iamdiu seruit forsan culpare tentauerit, quod Mulis misceat Venerem, Apollo statim Mercuriusque defendent. Nempe dicent, Peloctum plura melioraque carmina posthy menea sacra Musis, quàm antea dicauisse. Denique sublimes iubebunt ad sydera tollete uultus. Vbi & Phoebus Musarum dux & Mercurius harum comes, mediam ducunt Venerem, amoris & Musicae matrem, aequisque penè cum illa, ut ita loquar passib. gradiun tur, neque unquam ab ea longè discedunt. Verùm mittamus in praesentia sydera, redeamus ad homines. Video te posthac, Antoni, apud familiares tuos sępe hunc in modum pro reuxoria declamantem.","prev":{"citation":"Opera omnia 776-4","label":"776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/776-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/776-4"},"next":{"citation":"Opera omnia 777.4-7","label":"777.4 to 777.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/777.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/777.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}