{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 777.4-7","citation":"Ficino, Opera omnia 777.4-7","ref":"777.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/777.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/777.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/777.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"Homo uel solus, uel maximè omnium est animal, ut dicunt Philosophi, sociabile, cui ad hoc ipsum soli sermonis condendarumque legum est à natura tributa facultas. Vt quicunque solus uixerit, intelligat se aut forte majus aliquid homine esse, aut proculdubio minus, siquidem phoenice rarior est, qui inter homines uires humanas transcendant. Hic ergo prae caeteris humanitatis fungetur officio, qui continuam, domesticam, indissolubilem inierit societatem. Cuius commertio publicam ipsam generis humani socieratem & seruare nitatur, & gubernare perdiscat. Nempe quemad modum ex domibus ciuitas, ita ex rei familiaris disciplina Reipub. peritia constituitur. Nesciet regere ciuitatem, qui domum gubernare non didicit. Non amabit patriam, qui uel bona illius, uel mala parum ad se pertinere censebit. Non curabit fortem se ipsum grauioribus imbuere moribus, qui cum solus uiuat, non sit familiae bonorum morum praebiturus exemplum. Ocio & licentia quadam negligentior quotidie deteriorque eua det, quisquis in re familiari non fuetit occupatus Nesciet uerè quenquam stabiliterque amare, qui uerum indissolubilemque amorem coningis & filiorum non experitur. Non discet pati foris & superare ferendo, nisi qui domesticum habuerit patientiae praeceptorem. Non discet hominum misereri, qui uel coniugem, uel filium nunquam senserit lamentantem. Siquidem mens non ignata mali, miseris succurrere discit. Quod uerò om nium deterrimum est, is cui neque sit suis prospiciendum, neque pro suorum salute Deus saepè uocandus, humanas magna ex parte negliget leges, & homines ipsos cultumque di uinum. Denique difficillimum erit, non exuere hominem, nisi legitimum matrimonij palli um induerimus. Quamobrem si uultis amici homines esse, si filij legitimi Dei, legitimen genus hominum augete, & tanquam Deo similes instar Dei filios uobis similes procreate, nutrite, regite, gubernate. Mementote praeterea in re familiari diligentissime gubernanda, uos ipsos colere, Reipublicae terrenae & peritiam discere, & assequi dignitates, Reipubl. munera promereri. Philosophia sapientia gignit, sapientia parit felicitatem. Marsilius Ficinus Bastiano Saluino Amitino, S. D. YBInos diues potensque luno non audit, haud prius nobis culpandae sunt Parcae quàm numen illud experiamur, quòd quia uiget ubique, affatim adest omnib. qui eidem adesse uolunt. Audit hominem nondum uocantem, exaudit quemli bet ritè precantem. Totum igitur auxilium Saluine nostrum, nobis est à Minerua petendum, quò possimus quandoque nos tollere humo, superasque euadere ad auras.","prev":{"citation":"Opera omnia 777.1-3","label":"777.1 to 777.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/777.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/777.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 780.1-4","label":"780.1 to 780.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/780.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/780.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}