{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 78.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 78.1-4","ref":"78.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/78.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/78.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/78.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Neque solum ad id pietatis officium Plato noster caeteros adhortatur, uerùm etiam ipse maximè praestat. Quo factum est. ut & ipse sine conuersia diuinus: & doctrina eius ales Getesi neologia nuncuparetur, cum nihil usquam siue morale, siue Dialecticum, aut PuMathematicum, aut Physicum tractet, quin mox ad contemplationem cultumque Dei summa cum pietate reducat. Quoniam uerò animum esse tanquam speculum arbitratur, in quo facilè diuini uultus imago reluceat: idcirco dum per uestigia singula Deum ipsum diligenter indagat, in animi speciem ubique diuertit, intelligens oraculum illud(nosce te ipsum) id potissimum admonere, ut quicunque Deum optat agnoscere, seipsum antè cognoscat. Quamobrem quisquis Platonica(quae iam diu omnia Latina feci) diligentissimè legerit, consequetur quidem cuncta, sed duo haec ex omnib. potissima, & pium cogniti Dei cultum, & animorum diuinitatem, in quibus uniuersa consistit rerum perceptio, & omnis institutio uitae, totaque felicitas, praesertim cum Plato de his ita sentiat, ut Aurelius Augustinus eum tanquam Christianae ueritati omnium proximum, ex omni Philosophorum numero elegerit imitandum, asseritque Platonicos mutatis paucis Christianos fore. Ego uerò cum iam pridem Aureliana authoritate fretus, summaque in genus humanum charitate adductus, Platonis ipsius simulachrum quoddam Christianae ueritati simillimum, exprimere statuissem, ad illa quae dixi, duo prae caeteris diligenter incubui, ideoque uniuersum opus Platonicam Theologiam de immortalitate animorum inscribendum esse censui. in quo quidem componendo id praecipuè consilium fuit, ut in ipsa creatae mentis diuinitate, ceu speculo rerum omnium medio, creato ris ipsius tum opera speculemur, tum mentem contemplemur atque colamus. Reor autem (nec uana fides) hoc prouidentia diuina decretum, ut & peruersa multorum ingenia, quę soli diuinae legis authoritati haud facilè cedunt, Platonicis saltem rationibus religioni admodum suffragantibus acquiescant: & quicunque Philosophiae studium impiè nimium à sancta religione seiungunt, agnoscant ali quando se non aliter ab errare, quam si quis uel amore sapientię à sapientię ipsius honore, uel in intel ligentiam ueram à recta uoluntate difiunxerit. Denique, ut qui ea solum cogitant, quae circa corpora sentiuntur, rerumque ipsarum umbras rebus ueris infeliciter praeferunt, Platonica tandem ratione commoniti, & praeter sensum sublimia contemplentur, & res ipsas umbris feliciter anteponant.","prev":{"citation":"Opera omnia 77-3","label":"MARSILII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/77-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/77-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 78.5-6","label":"78.5 to 78.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/78.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/78.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}