{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 78.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 78.5-6","ref":"78.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/78.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/78.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/78.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":144,"text":"Hoc in primis omnipotens Deus iubet. Hoc omnino humana res postulat. Hoc coelestis Plato quondam suis facilè, Deo aspirante, peregit. Hoc tandem & ipsi nostris Platonem quidem imitati, sed diuina duntaxat ope confisi. operoso hoc opere moliti sumus. Sed utinam tanta ueritate id perfecerimus, quanta ueritatis diuinae ueneratione tractauimus, adeò ut non aliter quoduis apud nos probatum esse uelimus, quàm diuina lex comprobet. Opus autem ipsum tibi Magnanime Laurenti iudicaui prae caeteris dedicandum, non ut Philosophica tibi aperiam, de quibus iamdiu ita di sputas, ut non tam tibi, qui haec iam uideris miro quaedam ingenio consequutus, quàm cęteris pri scorum arcana uidear editurus, sed quod nos beneficio tuo id odium quo facilius philosophari possemus, consecuti simus, & Plato noster haec nostro erga te officio gratulaturus admodum uideatur, quoniam quod ille in magnis quondam uiris potissimum exoptat, ipse Philosophiam unà cum summa in rebus publicis authoritate coniunxeris.","prev":{"citation":"Opera omnia 78.1-4","label":"78.1 to 78.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/78.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/78.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 78","label":"THEOLO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/78"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}