{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 783.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 783.1-4","ref":"783.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/783.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/783.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/783.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"LIBER V. Leges diuinae fides, scientia confirmantur. Marsilius Ficinus Forentinus Reuerendissimis familiaribus suis, S. D. EGES humanae non aliter aut admittuntur ab initio, aut postquam admissae sunt propagantur, quàm uel consuetis communibusque humanarum & naturalium rationum suasionibus, uel autuoritate quadam imperatoria impetuue armorum, uel facilitate & commoditate uiuendi, atque illecebris uoluptatum. Praeterea syderum dispositio, non alijs unquam instrumentis quàm eiusmodi leges inter homines potest inducere. Quanobrem si quam legem intellexerimus apud homines sanae mentis & ortam aliquando & latissimè prapagatam, dum pro babiles illi multorum argumentationes aduersarentur, dum arma potentum contrà illam ubique saeuirent, dem palàm omnibus humanae uoluptatis usus spesque ab ea proisus auferreretur, legem eiusmodi neque humanam esse, neque a coele sti fato pendere, sed diuinam omnino, & à supercoelesti quadam potentia proficisci necessariò concludemus. Quod autem necessaria probatione concluditur, id proculdubio certa scientia comprehenditur. Quisquis igitur eiusmodi legi, tali quadam ratione crediderit, habebit & scientiam matrem fidei, & fidem scientia confirmatam. Qui talia non considerat, se ipsum considerare non potest. Qui uerò considerat quidem quodammodo, sed non credit, nihil credit. Quid eligant alij nescio, ego certe malo diuinè credere, quàm humanè scire. Siquidem diuina fides longè certior est, quàm hominum sapientia, credulitas illa semper uera scientia confirmatur. Scientia haec nonnunquam incredulita te uacillat Igitur ut ueri quiduis alicuhi possimus credere, iam ipsi ueritati credamus, quae quidem cum ignorantiae falsiume nihil admittat, certè ignorat fallitume neminem. Prę terea ut aliquid usquam boni separare possimus, in ipso speremus bono, quòd cum nihil agat mali nihilque pariatur iniusti, neque separantes frustratur unquam, neque derelinquit amantes. Quos ipsum & ut sperarent illuminauit & ut amarent páriter inflammauit. Mo tus enim ad ipsum bonum, neque aliunde quam ab ipso bono pendere potest, neque alia ratione illuc refluere, quàm inde profluxerit. Nihil potest esse proprium ubi ommunis est animus. Marsilius Ficinus Naldo Poërae.","prev":{"citation":"Opera omnia 782-2","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/782-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/782-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 783.5-6","label":"783.5 to 783.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/783.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/783.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}