{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 788.5","citation":"Ficino, Opera omnia 788.5","ref":"788.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/788.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/788.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/788.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":157,"text":"Quid autem hoc esse dicemus? Nisi uelle pati, quod etiam si nolueris, sis passurus? Quòd nisi patiare libens, omnino patieris inuitas, & nisi te duci permiseris, traheris uiolentius & raptabere. O miram patientiae potestatem, uirtutes quidem aliae contra fatum quodam modo pugnant. Patientia uerò uel sola, uel maximè omnium expugnat fatum, quae enim fatum immutabilia necessariaque fore decreuit, patientia cum diuinae prouidentiae uolumtate consentiens, ita quodammodo mutat ut ex necessarijs faciat uoluntaria, sicut qui male agit, bona sibimet conuertit in malum, ita qui bene patitur mala sibi uertit in bonum, nempe in perferendis malis ipse bonus euadit. Tanquam igne aurum, sic iste aduersitate probatur & claret, tanquam ueteramus miles frequenti periculorum exercitatione fit, & callidus, & intrepidus, tanquam qui iam gustauit amara, dulcia deinde sentit acutius, utitur ijs sapientius, fruiturque suauius. Non rectè aestimat quanti sit bonum homo, qui non expertus est malum. Nesciet unquam frui bonis, qui malis nunquam didicit uti. Nullius prosperitas debilior est, quàm cui uidentur omnia prospere contigisse.","prev":{"citation":"Opera omnia 788.1-4","label":"788.1 to 788.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/788.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/788.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 789","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/789","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/789"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}