{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 79","citation":"Ficino, Opera omnia 79","ref":"79","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/79","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/79.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":381,"text":"LIBER PRIMVS. Cap. 1. Si animus non esset immortalis, nullum animal esset infelicius homine. VM genus humanum propter inquietudinem animi, im becillitatemque corporis, & rerum omnium indigentiam, duriorem quàm bestiae uitam agat in terris, si terminum uiuendi natura illi eundem penitus atque caeteris animantib. tribuisset, nullum animal esset infelicius homine. Quoniam uerò fieri nequit, ut homo, qui Dei cultu propius cunctis mortalibus accedit ad Deum beatitudinis authorem, omnino sit omnium infelicissimus. Solum autem pdst mortem corporis beatior effici potest, necessarium esse uidetur, animis nostris ab hoc carcere discedentibus lucem aliquam superesse. At si lucem suam humanę mentes nequaquam respiciunt; clausae tenebris & carcere coeco, un de saepenumero cogimur propriae diuinitati diffidere. Soluamus obsecro coelestes animi coelestis patriae cupidi, soluamus quamprimum uincula compedum terrenarum, ut alis sublati Platonicis, ac Deo duce, in sedem aethaeream liberius peruolemus, ubi statim. nostri generis excellentiam feliciter contemplabimur. Ceterùm ut euidenter appareat qua ratione potissimum mentes hominum mortalia claustra resoluere, immortalitatem suam cernere, beatitudinem artingere ualeant, cona bimur sequenti disputatione pro uiribus demonstrare, praeter pigram hanc molem cor porum, qua Democritiorum, Cyrenaicorum, Epicureorum consideratio finiebatur, esse efficacem qualitatem aliquam atque uirtutem, ad quam otoicorum Cynicorumque inuestigatio sese contulit. Supra qualitatem uerò quae cum materiae dimensione diuiditur & mutatur omnino, formam quandam pręstantiorem existere, quae licet mutetur quodammodo, diuisionem tamen in corpore non admittit. In ea forma rationalis animae sedem ueteres Theologi posuere. Hucusque Heraclitus, Marcus Varro, Marcusque Manilius ascenderunt. Super animam rationalem extare mentem angelicam, non indiuiduam modo, sed etiam immutabilem, in qua uidentur Anaxagoras & Hermotimus quieuisse. Huius denique mentis oculo, qui cupit ueritatis lumen, & capit, Solem ipsum praeesse diuinum, in quem Plato noster purgatam mentis aciem dirigere iussit, docuit, & contendit. Proinde cum huc ascenderimus, hoc quinque rerum omnium gradus, corporis uidelicet molem, qualitatem, animam, angelum, Deum, inuicem comparabimus. Quoniam autem ipsum rationalis animae genus inter gradus huiusmodi medium obtinens, uinculum naturae totius apparet. regit qualitates & corpora, angelo se iungit & Deo, ostendemus id esse prorsus indissolubile, dum gradus naturae connectit, pręstantissimum, dum mundi machinae praesidet, beatissimum, dum se diuinis insinuat. Ita uerò nostrum animum se habere, atque esse talem, rationibus primò communibus, secundò argumentationib. pro prijs, tertio signis, quartò solutionibus quaestionum asseuerabimus. Cap. Corpus natura sua nihil agit. Voniam corpus apud Platonem ex materia quadam constat & quantitare, atcue ad materiam extendi & affici pertinet solum & ipsa extensio affectioque passiones quaedam sint.","prev":{"citation":"Opera omnia 78","label":"THEOLO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/78"},"next":{"citation":"Opera omnia 80.1-4","label":"80.1 to 80.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/80.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/80.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}