{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 798","citation":"Ficino, Opera omnia 798","ref":"798","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/798","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/798","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/798.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":445,"text":"Si leges eos tanquam ueneficos seuerissimè puniunt, qui uel oculis oculos fascinant, uel carminibus quibusdam captant aures, corpusue inficiunt, quid nam in illos agendum esse censemus, qui assentando blandiendoque mentis oculos obcoecant, auresque praeripiunt? Ergo si uidere, si audire, si uiuere uis, adu latores omnes uoluptatumque ministros uelut hostes longius amoue. De his autem, qui interdum nonnullos apud te criminantur, quid dicemus? Hiforsan aliquando parumper audiendi uidentur, nunquam tamen exaudiendi. Si quando abs te audiuntur, te cautum reddant, potius quàm ultorem. Hoc solo ultionis genere contentus esto, si ulcisci posse non monstraueris Detrectatores uerò, maledicos, inuidos, non aliter quàm canes rabie percitos à liminibus suis procul expellito. Domus denique tua sit Dei templum, prudentiae oculus, libra iustitiae, fortitudinis sedes regula temperantiae, honestatis exemplar, charitatis splendor, fons gratiarum, Mu sarum chorus, oratorum Poëtarumque gymnasium, Philosophorum Theologorumque sa crarium, prudentum senatus, ingeniorum fomentum praemium literatorum, pauperum mensa, bonorum spes, refugium innocentum, praesidium miserorum. Si haec caeteraque eiusmodi pro uiribus obseruaueris, tandem uocem illam felicissimam audies: Super hanc petram fundabo ecclesiam meam. Commendo tibi Marsilium Ficinum Florentinum, cuius ore tibi superiora narraui. Tunc solum uiro dignitatem nacto congratulari debemus, cum dignitate dignus apparet. Marsilius Ficinus Cardinali Riario suppliciter se commendat. Isi ueritas ipsa tibi diebus superioribus praecepisset, ut aures obstrueres lauda toribus, miris nunc laudib. literas tuas prosequerer. Quae quidem, proh Deus omnipotens, quantum? Sed ecce me cantilenam modo laudatoriam, (ut ita dixerim) inceptantem, quamuis non redarguat ueritas, tamen (ut audio) Riarius modestissimus interpellat. Non uis coram laudari, uenerande pater. Esto sanè, uerum permitte saltem ut hoc ipsum quod ita laudari inhibeas, pro arbitrio laudem. An fortè uetas & istud? Ne acrior gloriae stimulus, qui te à fronte non pupugit, à tergo te fe riat. Obtemperabo equidem domino. Sed tantulum mihi dabis interea, ut si tibi minus, saltem tum ipsi gratuler dignitati, quòd eum uirum tandem ornare statuerit, à quo ipsa ornari iam pene similiteruideatur, tum fortunę gaudeam meae, quòd cum sim ueritatis amator, eum nuper patronum nactus fuerim, cuius patrona est ipsa ueritas, ipsius quoque ueritatis felicitati congratulabor, quae cum inermis, & nuda prodierit, non hostes reperit, sed amicos. Haec tamen, uenerande pater, his me diebus saepe iam corripit, non quia inermem miserim, sed incultam. Quis eam neget incultam nostris exisse liminibus? Quam haud quaquam comitata est ipsa religio, quae cultum omnem continet ueritatis, Ergo ne ulterius de me, aut mecum, aut apud te ueritas conqueratur, religionem insuper eius pedissequam ad te mitto, sed inermem similiter atque nudam. Non tamen opinor, aut ueritatem, aut comitem, illius religionem incultam ullo pacto fore penes Cardinalem nostrum sedulum utriusque cultorem. Veritatis uirum reddit dignitate dignum. S. D. Marsilius Ficinus Francisco Sodorino Iurisciuilis peritissimo, Eritas ipsa, Soderine dulcissime, nostris precibus exorata, superioribus diebus","prev":{"citation":"Opera omnia 797.5-8","label":"797.5 to 797.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/797.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/797.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 798-2","label":"798","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/798-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/798-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}