{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 799-2","citation":"Ficino, Opera omnia 799-2","ref":"799-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/799-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/799-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/799-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":356,"text":"ingens est apud Philosophos controuersia. Hanc nuper litem noster nobis diremit Amatius, atque id effici posse, non uerbis, ut dialectici solent, sed re ipsa modo strauit. Siquidem in contrarios nos eodem tempore affectus induxit. Laudat hic mirificè loannempetrum Philosophum singularem, & amat ardenter. Ego autem dum ita laudantem audio, ad scribendum aliquid prorsus impellor, dum uideo ardenter amantem. Amatum Philosophum in amante, nobis agnosco praesentem, ideoque reuocor à scribenndo, existi mans praesentes amicos epistolis non egere. Quid igitur faciam? Scribam ne? Scribam certè, ut ego quoque in diuersos te affectus quodammodo distraham, ut uidelicet non responde as simul atque respondeas. Ego uir egregie, quàm tepide scribo, crede mihi tàm ardenter amo. Ergo mihi ineptè scribenti responde, calamo nihil, sed apte amanti, responde precoramore. Ac si nos amas, cura ualetudinem tuam diligentissimè. Non enim potest his Philosophia temporibus, nisi ipse ualeas, bene ualere. Maiorem charitatem nemo habet, quàm ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Marsilius Ficinus Laurentio Medici uiro Magnanimo, CAlue magnanime Medices noster optime medice. Verè coelestis medici solus officio fungeris, ille siquidem aeternum filium è coelo dimisit in terras, morborum medicum humanorum. Tu quoque charissimum ad nos filium heri ultro misisti, qui aegris admodum animis mederetur. Ille pro humani generis salute filio non pepercit, Ipse etiam pro consolatione nostra non pepercisti filio. Non enim te uulgata haec epide mię suspicio tenuit, quò minus moerentes amicos ingenui filij praesentia consolareris, ut diuinum praeceptum illud prorsus impleres: Maiorem charitatem nemo habet, quàm ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Laurenti dum undique saluti nostrae adeò prospicis, nostra omnia trahis ad te ipsum, ut in te potius, quàm in nobis iam uiuamus. Quo fit ut uices tibi rependere non possumus, poneremus utique & nos nostrasque pro te animas, si haberemus, ipse has Medices habes. Has igitur ubicunque placuerit ipse pone Vale feliciter unice patrone hactenus, nunc unice pater. Felix est, qui habet omnia quae uult, habet autem omnia, quae uult, quia omnia uult, quae habet. Marsilius Ficinus Francisco Saxetto felicitatem dicit. Olum Saxette felicem sapientes existimant, cui ad uotum cuncta succedunt. Soli ad Quotum cuncta succedunt, qui omnia, quę uult habet, qui omnia uult, quę habet. Ille","prev":{"citation":"Opera omnia 799","label":"799","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/799","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/799"},"next":{"citation":"Opera omnia 799-3","label":"799","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/799-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/799-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}