{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 8.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 8.1-4","ref":"8.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/8.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/8.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Hęc & nos risimus aliquando, de uestris sumus, fiunt, non nascuntur Christiani. Putandum est igiturillos, qui haec asserebant, & qui fidem asseuerantibus adhibebant, miracula palam Deo digna uidisse. Hinc Paulus ad Corinthios: ludaei signa petunt, Graeci sapientiam quaerunt nos autem praedicamus Christum crucifixum, ludaeis quidem scandalum. Gentibus autem stuititiam, ipsis autem conuersis ludaeis, atque Gręcis Christum, Dei uirtutem, & Dei sapientiam. Quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, & quod infirmum est Oei, fortius est hominibus. Solis miraculis, & illis quidem manifestissimis adduci po tuit Paulus, uir nobilis, potens, sapientissimus, atque fortissimus, ut ex acerrimo Christianorum hoste, repente acerrimus defensor euaderet, totque incommodis se sponte subijce ret ob solum Christi amorem, quot nemo queat enumerare. Verè enim apud Lucam Deus praedixit, Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram Gentibus, & regibus, & filijs Israël. Ego enim ostendam illa quanta oporteat pati pro nomine meo. Nul lo igitur pacto credendum est, Christi praecones alicuius pręstigijs fuisse deceptos. Scri pta enim & gesta tam discipulorum Christi, quàm eorum qui eo tempore subito, & maximo cum periculo, disciplinam huiusmodi receperunt, testantur apud uiros sanctae men tis, primitias Christianorum fuisse tales, ut neque uoluerint decipere, neque decipi ullo mo do potuerint. Quid causę fuit, ut multi tàm ludaei, quàm Gentiles, in quamlibet discipli nam eruditissimi, multique diuites, dimissis rebus oblectamentisque suis mallent cum rusti cis illis mendicisque Christi discipulis crudeliter mori, quàm cum mundi delitijs uiuere? Au diamus diuinum illum uirum Tertullianum Carthaginensem in Apologia ad Roman. rudices ita clamantem: Sed hoc agite boni pręsides, cruciate, torquete, damnate, atterite nos, probatio est enim innocentiae nostrae iniquitas uestra. Ideò nos hęc pati Deus pacitur. Nam & proximè ad leonem damnando Christianam, potius quàm ad leonem, contessi estis, labem pudicitiae apud nos atrociorem omni poena, & omni morte reputari. Nec quicquam tamen proficit exquisita crudelitas uestra, illecebra est magis sectae, plu res efficimur quotiens metimur à uobis, semen est sanguis Christianorum, omnia impleuimus.","prev":{"citation":"Opera omnia 7.5-8","label":"7.5 to 7.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/7.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/7.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 8.5-7","label":"8.5 to 8.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/8.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/8.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}