{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 800.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 800.1-4","ref":"800.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/800.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/800.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/800.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Vna hac duntaxat ad praesens, gaudet enim epistola breuitate. Si uel Solis lumen infinitum esset, uel ignis calor immensus, neque tenebris usquam pateret locus, neque frigus ullum alicubi sentiretur. Scimus unum illum unius mundi rectorem, qui tantam molem tempore tàm bene regit & mouet, neque unquam defatigatur, bonum esse prorsus immensum, si immensum est proculdubio & infinito (ut ita dixerim) se spatio propagat, & infinito uirtutis gradu omnia superat. Vbi nam igitur malum habitat, si non potest esse cum bono, ac bonum ipsum occupat uniuersum? Non ergo ueram alicubi malum, sed imagipariam habet sedem, haudquaquam in ipsa natura, sed in ea potius mente, quae usque adeò de diuina bonitate mentitur, ut sub immenso bono posse res aliter putat disponi, quàm bene. Contra uerò nihil contingit illi non bonum, qui nihil existimat esse non bonum. Vt autem ita res existimare possumus, ideoque feliciter uiuere, sola nobis potest praestare religio. Praestabit autem id tibi quandoque plus duplo, quàm caeteris, mi Francisce, si tantum ipse religione alios superabis, quantum haec tuae aedes amplissimae alias superant. Duplo tibi Saxette, religiosior domus est, quàm caeteris, aliae certè sacellum uix unum habent, tua uerò gemina & illa quidem speciosissima continet. Viuem religiosior duplo, quàm cę teri, mi Francisce, Vale duplo felicior. Prosperis peruersius utimur, quàm aduersis. Marsilius Ficinus Raphacli Riario & Francisco Saluiato Archiepiscopo Pisano, S. D. Ristoteles scribit in libro de moribus, difficilius esse dolores perpeti, quàm à uo luptatibus abstinere. Quod quidam forsitan ratione uidetur esse probabile, quia dolor in destruenda natura potentior est, quàm uoluptas in conseruanda, uel re Aparanda. Praeterea uir sanae mentis, (si potio detur) eliget à uoluptatibus abstinere potius, quàm pati uel ferre dolores. Veruntamen nescio qua stulta siue potius misera mortalium forte contingat, quod plerique prosperis peruersius, quàm aduersis utantur, & qui doloris non cesserant minis, cedant tamen illecebris uoluptatum. Mitto nunc Achillem, Hannibalem, M. Antonium, aliosque permultos, qui borea quidem furente constiterant, blandiente tamen aura conciderunt, cumque emerserint felle profundo, statim pauculo submersi sunt melle. Ac si liceret mihi muscas heroibus, more Homerico, comparare, adderem museas acido quidem uino nunquam, dulci uerò saepissimè suffocari.","prev":{"citation":"Opera omnia 799-3","label":"799","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/799-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/799-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 800.5-7","label":"800.5 to 800.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/800.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/800.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}