{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 803","citation":"Ficino, Opera omnia 803","ref":"803","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/803","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/803","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/803.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"Con iungimur autem, quando cum ipsa Dei gubernatoris omnium uoluntate libentissimè consentimus. Consentimus denique si amamus, imò si in singulis bonis amandis, agnoscamus, nihil re uera aliud nos amare, quàm summum ipsum diuinumque bonum, unde & si ngula hoc ipsum habent ut bona amandaque sint, & hos id ipsum, ut & debeamus amari & amare possimus. Agnoscamus igitur, ô amice, precor agnoscamus tandem, quan doquidem nihil usquam, nui ob ipsam Dei placet imaginem, nihil in his quae placent ali ud nobis placere, quàm Deum ipsum, ex qua singula haec id ipsum habent ut placeant, sic utque in omnibus amandis, Deum à nobis ipsum animaduertemus amari, sic cum ipsius uoluntate libenter consentiemus, sic Deo coniuncti, fortunam, naturam, fatum feliciter superabimus. Profectò intelligimus, quemadmodum singula quae uel calida sunt, uellucida ad summum calorem lucemque referri coguntur, ita quaecunque partem boni aliquam habent, id est, cuncta in uno mundi ordine bene sapienterque disposita ad unam summamque bonitatem & sapientiam manifeste reduci, cui cum nihil desit boni, uita prorsus adestaeterna, intelligentiam rerum omnium summa, summa quoque benignitas, integra benificentia, perfecta felicitas. Cumque omnia inde quanto fieri potest melius disponantur, quicquid acciderit in melius semper accipiemus. In hoc uno patientiae uis tota consistit, ut benè patiamur tanquam bonum, quicquid sub infinitae boni tatis gubernatione contingit. Sola malorum medicina est patientia. Marlilius Ficinus Florentinus Bernardo Bembo Iurisconsulto & equiti clarissimo Venetorum oratori, S. D. Votiens his temporibus sumo calamum, quod facio saepe, totiens in mentem tenit ut nonnihil de patientia scribam. Nihil ferunt aliud haec ferrea secula no Pis nisi malum Nihil afferunt Musę nobis aliud nisi patientiam, malorum uir tutem perferendorum. Nunc metamorphosea illa eit opus alchimia, quae ferrum uertat in aurum. Vt secula pessima, quae ob passionem ipsam ferrea ueniunt nobis, saltem patientiae munere aurea peragantur. Accipe igitur uir patientissime exemplaria trium epistolarum de patientia breuiter di sputantium. Nihil magis uel necessarium, uel uoluntarium est, quàm amor. Marsilius Ficinus Florentinus Anthonio Vinciguerae uiro doctissimo Venetorum scribae, S. D. Ege feliciter unà cum Bembo nostrum de religione librum. Atque uiue semper Marsilij tui memor, imò uerò, ut rectius loquar, Bernhardi Bembi. In eum me iam","prev":{"citation":"Opera omnia 802.5-7","label":"802.5 to 802.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/802.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/802.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 803-2","label":"803","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/803-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/803-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}