{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 804","citation":"Ficino, Opera omnia 804","ref":"804","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/804","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/804","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/804.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"Excusatio ubi serius respondemus. Marsilius Ficinus Locterio Neronio, S. D. TOli optime mi Locteri mirari si tardius epistolas nostras quibus tuis respondemus acceperis, nam & literae tuae serò ad nos deueniunt ex ipso, ut ita dixe tim, coelo demissae, & nostrae uicissim serius à terra coelestia petunt. Veruntamen inueni nuper, nescio quomodo, quae potissimum ratione me possim tollere humo, ipsaque parumper scandere culmina coeli. Praedam igitur utcunque potero radi os ab ipso Sole terras usque porrectos. Quibus aliquando quasi funibus quibusdam pro unibus aethereas plagas ascendam. Atque ibi Locterium complectarmeum, penè iam coelestia complectentem. Quamobrem mitto ad te opusculi illius exemplar quod iamdiu delumine conscripseram ad Phoebum Venetum oratorem, lege feliciter, sed ne interim epistola sileat, quid nunc animus loquitur, Locteri, nisi tu mihi esses alter ego admonerem tene ita posthac amplius amicos mihi meos surriperes, loannem certe Caualcantem meum heri nescio quibus filtris tibi adeò deuinxisti, ut nisi tu quoque meus esses ille iam desinat esse meus. Vale feliciter. Verùm quid hic resistis ineptè mi calame? quid cessas ingrate? Age nunc progredere paulò ulterius iam grate calame, exprime nunc gratissimum nobis illorum nomen quorum imagines animo iamdiu meo ipse amor impressit, Thomam Valorium, & Georgium Anthonium Vespuccium insignes doctrina, & probitate uiros saluere iubeto. Sed lege iam Locteri, si placet. Non ex humanis diuina, sed ex diuinis humana sunt iudicanda. SD. Marsilius Ficinus Hicronymo Rossio Pistoriensi, Ege feliciter nostrum de pia fide uolumen, pie amice noster atque fide sidelior. Si","prev":{"citation":"Opera omnia 803-2","label":"803","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/803-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/803-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 804-2","label":"804","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/804-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/804-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}