{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 804-2","citation":"Ficino, Opera omnia 804-2","ref":"804-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/804-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/804-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/804-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":395,"text":"quid in eo laude dignum repereris, Deum lauda absque cuius munere nihil est re uera laudandum. Si quid minus tibi forte placuerit, caue ne ob id ipsa tibi minus Dreligio placeat. Noli rerum altitudinem diuinarum ex humani ingenij humilita te metiri. Non enim ab humanis diuina, sed à diuinis humana dependent. Viue felix nostri memor, amantissimè frater. Non cortex nutrit sed medulla. Marsilius Ficinus Florent. Reueren. in Christo Patri & D. suo, loanni Nicholino Archiepiscopo Amalphitano, S. D. TOn eodem oculo Philosophorum, Theologorumque scripta legenda sunt no bis, quo Poëtarum uel Oratorum. Alibi quidem & si non nihil oblectat extrinsecus, nihil tamen fermè reperitur quod nutriat. Hic autem non cortex nutrit aliquos, sed medulla. Aliud est olfacere flores, aliud carpere poma & sugere succos. Igitur diligenter enueleandi sunt sapientiae fructus ut nutriant. Quanta sit uis in uino non qui tantum uidit, rectè iudicat, sed qui bibit. Quantum sit caloris in pipere, non qui solum tractat manibus, sed qui lingua gustat insuper, prorsus agnoscit. Quàm ingens sit splendor Solis in aethere non citra, sed ultra nubes, imò potius discussis nubibus, intuemur. Lux in tenebris lucet, & tenebrae eam non comprehenderunt. Quamobrem familiares tuos saepe monebis, ut meminerint apud priscos Mineruam peplo uelari. Atque ut mira Mineruae ipsius opera haud quaquam conniuentibus percurrant oculis, sicut caetera solent, (ut ita dicam) lynceis uigilantibus immorentur. Verùm de his hactenus. Audio te loannes suauissima archiepiscopi Florentini consuetudine fa miliariter uti. Beasti me, nuper mi Nicholine, beasti certe me nimium. Vaticinatus es, (arbitror) quàm uohementer optarem iamdiu penes aliquem louialem uitam agere, qua quo nescio quid amari, atque, ut ita dixerim, Saturni quod mihi uel inseruit genesis, uel adiunxit philosophia, aliquando dulcissimo louis alicuius commertio leniretur. Tu ergo ut uoti quandoque me compotem redderes, Rainaldo Vrsino louis ipsius alumno, te totum Nicholine dedisti. Nempe sciebas ubi Amalphitanus sit alter ego, ibidem me pror sus adesse. Vis me saluum fore, hunc saluta frequenter, eique Marsilium totiens commen dato quotiens salutaueris. Vale feliciter. Sed dic amabo, putastine nunc è memoria no bis nostrum Quarqualium excidisse? Quisquis Quarqualij mei me putat oblitum, me quoque putet oblitum esse me. Scribo igitur ad illum nescio quid philosophicum ex eadem certè officina, sed utinam bona depromptum. Prospera in fato fortuna, uera in uirtute felicitas. Item Sinibaldo filio Pini Foriliuij Domini. Marsilius Ficinus Laurentio Medici Iuniori, S. D. VNgens amor erga te meus, egregiem Laurenti, iubet iamdiu me tibi dare ingentia do","prev":{"citation":"Opera omnia 804","label":"804","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/804","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/804"},"next":{"citation":"Opera omnia 805.1-4","label":"805.1 to 805.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/805.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/805.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}