{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 808.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 808.1-3","ref":"808.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/808.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/808.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/808.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"LIBER VI. Oratio Christiani gregis ad Pastorem Xixtum suadens ut ouibus suis dicat, Pax uobis. Christianus Grex Xixto Batissimo pastori suo suppliciter se commendat. AVD facilè nunc inuenio pastor optime, unde potissimum in primis exordiar. Hinc enim miris sanctitatis tuae bonis prouocor ad laudandum, inde flebilibus miseriae meae malis reuocor ad querelas. Quid igitur in praesentia faciam? Narrabo ne laudes tuas? An nostras potius aerumnas dinumerabo? caeterùm, (ut uidetur) nihil te laudando proficimus. Non enim crescit uulgaribus laudibus praestantia singularis. Praestat igitur uulnere nostra medico nostro detegere, hac ratione potissimum curaturo, quàm laudes eius notissimas atque innumerabiles frustra dinumerare. Et si misera quadam necelsitate compulsi importunius hunc obsecrabimus, suae tamen misericordiae potius, quàm obsecrationibus nostris confisi, speramus eum omnem ab ouili suo pestem penitus expulsurum. Si totus essem lingua, beatissime pater, explicare non possem, quanta nunc calamitate premar, quanto dolore conficiar. Dici non posset, quàm ingenti olim gaudio sim per fusus, quando te mihi pastorem Deus ipse praefecit. Audiueram equidem, te esse phoenicem Philosophiae, sublimè ipsam Mineruae arcem ante alios possidentem. Quod quidem adeò manifestum est omnibus, ut negari non possit. Verùm sperabam cum summa potestas summae sapientiae iungeretur, seculum illud aureum rediturum, quod fore tunc Plato uaticinatus est, quando in idem potentia sapientiaque concurrerent. Demum quàm uera de sapientia tua iampridem audieram, sermè tam falsa de mea speraui felicitate. Vereor nequis nimis contumeliosus, uel minus patiens aliquando, sic audeat exclamare. Heu quantum hac in spe, mea me miserum fefellit opinio, conuersum est mihi gaudium in moerorem. Non aurea, (quae sperabam secula) sed ferrea sub Pontifice sapientissimo, quis credidisset? Ferrea secula redierunt, nihil usquam uideo nisi arma in meam pernitiem fabricata, nihi audio nisi armorum sonitum, equorum strepitum, tonitrus bombardarum, nihil usquam sentio, nisi fletus, rapinas, incendia, caedes.","prev":{"citation":"Opera omnia 807","label":"807","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/807","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/807"},"next":{"citation":"Opera omnia 808.4-6","label":"808.4 to 808.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/808.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/808.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}