{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 808.4-6","citation":"Ficino, Opera omnia 808.4-6","ref":"808.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/808.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/808.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/808.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"Adde quòd & angor fame, & epidimia indies magis magisque consumor. Et tanquam desint, quae me intus sine fine fatigent, imminet assiduè capiti meo lupus omnium uoracissimus, leo rugiens, uastus elephas, Draco pestilens, Teucer, (immanis hostis Ecclesiae) iam iam nisi tu praesto affueris, misellum hunc pregem tuum teque in primis deuoraturus. Ex te uno tanquam capite tota Christiana res pendet, in te unum summa redundat, uel gloria, uel infamia, te maximum omnium manet, uel praemium, uel supplicium. Ergo nequid eiusmodi uel casus ferat, uel impatientia conqueratur, consule tibi in primis, sanctissime pater, nobisque prospice, serua te primum nobis, oramus, conserua nos tibi uicissim, beatissime pater, ignosce quesumus filijs tuis, pater indulgentissime, atque fons indulgentiae, si partim urgentibus malis impulsi, partim charitate, tum nostra usi, tùm tua freti, monere sanctitatem tuam tanquam sus Mineruam aggrediamur. Charitas omnia credit, sperat, sustinet. Charitas nunquam excidit, summa quoque benignitas non potest quicquam ac cipere non benignè. Memento esse te Christi mansuetissimi clementissimique Vicarium, obliuiscere, (sicus solebas) iniuriarum, quarum memoria, nihil est aliud homini, quàm sui ipsius obliuio. Odium si quod habes in tuos, ponito, ut solitam recipias, si modo amiseris, ingentiam mansuetudinem absque te ipso non potes amittere. Charitatem igitur pristinam, (scimus quod loquimur) quam retinebis, ne pium illum genium tuum amittere compellaris. Non patieris quenquam tuis armis ulterius in gregem saeuire tuum, ne ipse alterius culpa pro pastore lupus, uel euadas, uel saltem existimeris. Quisquis arma in tuos exercet, te proculdubio ante alios uulnerat. Non enim est ullus sine grege pastor, & qui partem gregis aliquam, uel abnegat, uel amittit, pastor iam desinit esse communis.","prev":{"citation":"Opera omnia 808.1-3","label":"808.1 to 808.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/808.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/808.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 809.1-3","label":"809.1 to 809.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/809.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/809.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}