{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 813.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 813.5-7","ref":"813.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/813.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/813.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/813.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Quae ex illis Petri miraculis nobis portendebantur, si, ut & nos iudicamus, & caeteri deinde Astrologi totius orbis existimant, tàm dira sub eius Pontificatu clades priuatos passim & principes ecclesiamque uexabit. IN hanc tandem, (quam narrauimus) sententiam disceptatio nos longa certa ratione perduxit. Quoniam uidelicet Medicorum gubernatorumque uirtutem morbi tempestatesue demonstrant. Idcircò prouidentia diuina permisit curante, & gubernante Sixto, stellas ali quando plurimam & elementa inuicem conspirare, cum in communem generis humani pernitiem, tùm uel maximè in nauem Christianam, sęuis admodum fluctib. agitandam. Vt Sixtus, quasi Neptunus, in media tempestate surgens ipso potentiae, sapientiae, benignitatisque tri dente, ira tùm temperet Aeolum furentes scilicet uentos, mare placet tumidum, uirtute plusquam coelesti motibus coelestibus imperet, mirifica benignitate sua domet saeuum Mar tem rigidumque Saturnum. Atque id quidem Sixtum breui facturum non solum oracula Prophetarum, uerùm etiam coelestia quaedam signa manifeste demonstrant. HIC igitur omnes Christianorum populi proclamabunt. Quis nam est iste? Quis iste est? Cui tàm facilè obtemperant elementa, cui sydera parent. Hic est profectò legitimus ille clementissimi Christi uicarius, qui clauibus acceptis à Christo statutis ab eo temporibus lani Plutonisque hostia claudit, Almae pacis templum filijs patefacit. Nam cum intelligat, non esse uictoriam magnam minima superare, nihilque esse in terris magnum cum tota ipsa terra sit minimum, statuit iam terra dimissa coelestia superare, ac non tàm bello suos uincere, quàm ipsum uincere bellum. SIXTVS sublimis Theologiae Phoenix, excelsas Palladis arces ante alios possidens, diuinum ibi oraculum in singulis consulit, neque humano in rebus diuinis admini strandis, sed diuino potius consilio nititur. Praeterea suspicit inde Deum omnipotentem omnia, & bonitate facere, & beneficia sibi cuncta subijcere. Igitur ipse similiter statutis ab eo temporibus benefica iam uictoria gaudet, qui bene uincit omnes dum beneficio sibi omnium corda deuincit.","prev":{"citation":"Opera omnia 813.1-4","label":"813.1 to 813.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/813.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/813.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 814.1-4","label":"814.1 to 814.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/814.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/814.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}