{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 815.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 815.1-4","ref":"815.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/815.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/815.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/815.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":372,"text":"Marsilius Ficinus Florentinus atque unà Conphilosophi sui, Sixto sanctissimo in Christo Patri suppliciter commendant. CVit apud nos beatissime pater hactenus Nicholinus Antistes plenus gratię & ue ritatis, homo nuper isthuc missus à Deo, cui nomen est loannes. Hic Romam ue nit in testimonium, ut testimonium nobis inde perhiberet de nemine Sixti, quam gratiosa mente Sixtus noster filiam suam Florentiam complectatur. Quandoquidem uirum Florentinis gratissimum primo aduentu clementissimè sit complexus. Olegitimum Petri Apostoli successorem, ô uerum hominum piscatorem, (proinde si dicere fas est) in hoc uno retium iactu uidetur quodammodo Petrum ipsum superauisse. Non enim centum quinquaginta tres pisces hic coepit, imò fermè quotcunque Arrius ait, equorque Pisanum. Sixtus certè legitimus Christi uicarius meminit, Dominum suum Christum cum esset discipulos electurus, primos praecipuos plures e piscatorum numero elegisse, eos se quandoque piscatores hominum effecturum, his deinde tres eseas potissimum & retia tria dedisse, quibus in profundo hoc humani generis pelago fe liciter piscarentur. Esca profectò prima fuit, singularis in Deum pietas atque religio. Secunda sobrietas uitae morumque integritas. Tertia erga homines tàm operum exemplum bonum, quàm uera doctrina uerborum. Retia quoque addidit tria. Rete primum fuit charitas ardens qua cunctos in Deo non aliter, quàm seipsos semper amarent. Secundum intelligentia summa, per quam omnibus tanquam filijs si quando errauisse puten tur tam libenter ignoscerent, quàm facilè ipsi optent sua sibi errata à patre nostro, qui est in coelis, quasi filijs, condonari. Tertium rete, beneficentia tàm abundans, ut non modo be nefacientibus, sed etiam malefacientibus benefaceret. Et quos uel minus bonos, uel etiam inimicos existimauerit, eos bono quodam, ac beneuolentia superaret, coelestemque patrem imitaretur, qui almum Solem oportunasque pluuias aequè omnibus, etiam si minus uideantur amici, abundè largitur. Hac igitur triplici esca allicere omnes, his quoque retibus tribus irretire & Christus ipse suis quondam mandauit discipulis, & Vicarius Christus Sixtus similiter ipse decreuit, ut ei Dominus ille suus eiusmodi quandoque laetus gratulabundusque occurrat. Veniam Sixte. Veni, inquam, fili benedicte patris mei, intra in gaudium Domini tui. Calendis Decembribus. M. CCCC. LXXVIII. Florentiae. Surgunt è coeno quotidie, qui rapiant nobis coenam. Marsilius Ficinus Reueren in Christo Patri & D. suo, loanni Nicholino Archiepiscopo Amalphitano, S. D. D te scribo multa paucis ad Pontificem, tu uerò contra de me pauca multis supplex Pontifici dicito. Non potes de bonis meis multa narrare.","prev":{"citation":"Opera omnia 814.5-7","label":"814.5 to 814.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/814.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/814.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 815.5-6","label":"815.5 to 815.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/815.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/815.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}