{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 82.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 82.1-4","ref":"82.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/82.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/82.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/82.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Si in seipsa mens intuetur eam, non deest menti uera forma: non ergo deest mundo. Praeterea ualidior quidem ueritas est quàm falsum, cum ueritas esse sine falso possit, falsum absque ueritate consistere nequeat. Non enim falsum quicquam dicitur, nisi saltem uerum sit illud esse falsum. Neque ualet quicquam, nisi uerum sit ipsum ualere, neque uerè intelligitur esse falsum, nisi per ueritatem. Neque falsum dicitur, nisi quod fallit, neque fallit nisi per imaginem ueritatis. Si igitur ueritas eit falso ualidior & forma minus, uera uidelicet qualitas, in ordine rerum est aliquid, multò magis uera forma in rerum or dine reperitur. Praesertim cum quanto intellectus pręstantior ueriorque est, quàm sensus, tanto intelligibilis forma praestantior ueriorque, quam forma sensibilis esse debeat. Per hęc patuit qualitatem non posse esse primam formam, tum quia mera non est, tum quia non uera. Constat idem quoque quoniam non perfecta. Primum enim in quolibet genere, to tius generis est principium. Quod est aliorum principium, sequentia continet. Nihil igitur sui generis deest illi quod est in suo genere primum. Quemadmodum Solsi interlucida primum est, nullo caret luminis gradu. Caetera sub eo lucida, ut sydera atque elementa, non totam capiunt luminis plenitudinem. Quoniam igitur prima forma omnes formarum perfectiones complectitur, atque idcirco imperfecta esse nequit, rectè concluditur, formam illam quae dicitur imperfecta, primam esse non posse. Adde, quod qualitas quia ita inhę ret materiae, ut cum ea dilatetur & diuidatur, materialis (ut ita dixerim) prorsus euadit. Ac si à materia separetur, corrumpitur. Quocirca seipsam non sustinet, sed à materia tan quam subiecto sustinetur. Quod uerò seipsum sustinere non potest, multò minus ex seipso subsistere. Itaque cum in alio iaceat, ab alio certem dependet. Oritur enim qualitas aliquando, cum mutetur & pereat. Nihil autem aliquando oritur à seipso. Quod enim genito praestat initium, generatum praecedat oportet. Nihil autem seipsum praecedit. Quali tas igitur cum ab alio oriatur, & nihil oriri nisi à superiori aliquo ualeat, non potest esse naturae principium. Verùm unde trahit originem? Nunquid à materia?","prev":{"citation":"Opera omnia 11.7","label":"THEOLO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/11.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/11.7"},"next":{"citation":"Opera omnia 82.5-8","label":"82.5 to 82.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/82.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/82.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}