{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 82.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 82.5-8","ref":"82.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/82.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/82.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/82.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Nequaquam: Quoniam cum materia commune & informe subiectum sit, atque idcirco (quantum in se est) semper & ubique ad omnes formas aequè se habeat. Vndenam id prouenit, ut aliàs & alibi alijs formis ornetur, nisi ab aliquo superiore, quod eam & alibi & aliàs aliter afficit? Praeterea si materia sibijpsi datura sit formam, quaerimus utrum ipsa uirtute sua prius ha beat eam formam, quàm sibi sit praebitura, aut non habeat? Si non habeat, neque concipe re quidem potest, sin habet, non est utique materia prima, sed aliquid ex materia & formę uirtute compositum. Atque de hac ipsa uirtute similiter inquiremus, nunquid eam habeat à seipsa, an ab alio? Quod si habet ab alio, ab alio quoque habet formam. Sin à se, nunquid hanc similiter habet per aliam uirtutem sibi itidem propriam (atque ita in infinitum progrediemur) an potius uirtutem, illam non per aliam possidet uirtutem, sed per essen tiam? Si ita est, essentia materiae idem erit ac uirtus siue substantia effectiua formarum, & fons erit formarum potius quàm subiectum, imò erit forma potius, quàm materia, & forma omnium pręstantissima, forma omnis diuisionis impatiens, neque fluctuabit (ut nunc) labentium uarietate formarum, sed per essentiam sempiternam formis erit praedita sem piternis. Ex his colligitur materiam non habere suapte natura uim ullam formarum procreatricem, quia formare seipsum non potest informe subiectum, cum nihil omnino agere queat, siquidem actio à forma prouenit, à qua prouenit esse Ac si materia quae sub est arti, quamuis forma non careat, non tamen à se ipsa, sed ab artis forma ad formam ducitur artificij, certè materia quae naturae subijcitur, cum sit informis, non à seipsa, sed à na tura formae ad formam ducitur naturalem. Vnde igitur erit qualitas? forsitan ab alia qualitate, puta quod ignis abus alium generet? Neque id quidem. Nam qualitas quia esse nequit absque fomento materiae, ideò materiae suae non dominatur, multò minus dominabitur alienae. Non igitur potest corporis alicuius qualitas corpus aliud sola sua potestate formare.","prev":{"citation":"Opera omnia 82.1-4","label":"82.1 to 82.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/82.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/82.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 82.9","label":"THEOLO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/82.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/82.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}