{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 822","citation":"Ficino, Opera omnia 822","ref":"822","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/822","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/822","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/822.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":397,"text":"Insimi tandem existimandi sunt atque miserrimi, qui usque adeò summi boni radijs ubique fulgentibus suos oculos clauserunt, ut nusquam in ea ipsa luce, extra quàm nihil uidetur boni, ipsi uideant quantum hoc majum sit, sine illo semper esse, sine quo quicquid sentitur est malum. Hi nimirum quanta sit extra diuinam felicitatem mileria, tandem non in diuino splendore suspiciunt, ne illic suspiciendo heati sint, imò in suis tenebris per quosdam illius radiolos quasi hallucinantes suspicantur & senrunt, ut hic suspicando sentiendoque sint miseri. Mundus (ut Christus ait) uitae magistet, in inaligno positus est, ob hoc ipsum praecipue, quia positi sumus, imò sumus in mundo manigni Male sanis & inquietis nihil occurritsanum nihilque quietum. Quid ferrea secula touens iniuste culpamus? Cùm primum homo, ferrum auro anteponens, factus est ferreus, meritò seculum quod ante natura fuerat aureum, ferreum ipsi prorsus euasit. Quid mirum? si omnia nos undique mala sequuntur, dum ipsi relicto primo bono, id est, Deo, mala singula sequimur tanquambona, quae omnia sine primo sunt mala. Non iniuria totiens inuiti in omne malum incidimus, quotiens sponte ab eo cadimus quod est omnem bonum. Erno non licet nobis de seculis unquam, imò contra licet seculis ipsis de nobis uehementissimè conqueri. Emamus ergo nobis, emamus omni studio aurum illud ignitum, quod aquila coelestis ostendit, id est, putam ueritatis lucem, ipso bonitatis amore feruentem. Sed non facilè splendore ardorem, imò potius ardore splendorem piorsus ememus. Siquidem ipsum aurum non quando radijs ignis eminus percutitur ardet, sed quando ignis calore cominus occupatur, effalget. Neque quoniam igne fulges propriè, sed quoniam igne feruet, penitus ignitum. Sic solum, sic & ipsi si boni, id eit, Dei solius in primis amore flagrabimus, subitò eiusdem splendore lucebimus, erimusque diuini. Deus lux est, Deus charitas est. Cui charus ante omnia Deus est, huic fulget ante omnia Deus. Cui Sol ille fulget per quem omnia fulgent, huic facilè passim cuncta refulgent. Huic praeterea mirificè dulcescunt omnia, qui nihil usquam gustat, nisi in ipsa dulcedine sine cuius sapore dulce nihil effici sentiriume potest. Quorsum haec? ut uidelicet Theologicis epistolis tuis quandoque utcunque possum Locteri respondeam. Ad haec enim suspicienda nuper ipse me tuis splendidissimis literis excitasti. Accipe ergo libenter, tua enim ista sunt, qualiacunque sunt. Tibi reddo. Calendis Augustis. n. coec. LXXXIX. In agro Caregio. Non est harmonice compositus, qui harmonia non delectatur. S. D. Marsilius Ficinus Bastiano Foresio charissimo compatri, Vrelius Augustinus noster scribit in libris de musica, eum non esse harmonicen","prev":{"citation":"Opera omnia 121-2","label":"121","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/121-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/121-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 822-2","label":"822","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/822-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/822-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}