{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 824","citation":"Ficino, Opera omnia 824","ref":"824","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/824","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/824","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/824.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"MARSILII FICINI atque non nisi per ipsammet ueritatem futurum sit uerum ueritatem aliquando extitisse. Veritas si in motione immobilis est, si in praeterito & futuro est praesens, si in principio est sine principio, si in sine similiter absque fine, certè nihil est aliud, quàm immobilitas ipsa atque aeternitas. Mens igitur natura ueritatis capax, immobilitatis aeternitatisque est par ticeps. Voluntas quoque natura ueritatis auida, immobiliter aeternaeque uoti sui compos effici potest. Vita electione ueritatis studio, cultuique dedita, sola immobiliter aeternaeque felicissima uiuit. Nempe quicunque à ueritate uerae benatitudinis fonte impiem ingrateque di scedunt, interim à beata aeternitate miseri decidunt. Qui autem pro uiribus accedunt ad ueritatem, uerae felicitatis originem, simul in beatam aeternitatem beati resurgunt. Igitur, quem admodum incoepisti, in studio cultuque ueritatis uiue feliciter. Soli enim uerem beateque uiuunt, qui in ipsa ueritate uerae beatitudinis fonte uiuunt. Soli autem aliquando possunt in ipsa ueritate uiuere, qui semper quoad fieri potest ueritati uiuunt. Vbi bonorum uiget, ibi solum reperitur omnium medicina malorum. Marsilius Ficinus, & loannes Caualcantes Leonardo Collensi legitimo Iurisciuilis Professori, S. D. Nimus nos, ut est apud Platonicos, mediam quandam inter aeterna & temporanea obtinet regionem. Atque tanquam utrorumque particeps, ad utraque pro arbitrio uoluitur. Quando temporalibus sese mergit, primo quidem breuem quan Aam falsamque dulcedinem sentire uidetur, mox longa ueraque amaritudine prorsus obruitur. At cum sese erigit ad aeterna, contra omnino se habet. Nempe post breuem quandam falsamque amaritudinem, dulcedine uera & diuturna perfunditur. Quippe cum non temporaneum, sed aeternum sit uerum aeternae intelligentiae nutrimentum. Caetera quidem hominum studia, ut plurimùm, à diuinis seiungunt, mortalibusue con sungunt, religio autem contra à mortalibus soluit, diuinisque religat, ubi stygijs amarisque saporibus procul expulsis, nectarea nos suauitate perfundit. Si quando alias religioni indulgendum fuit hac tempestate est potissimum indulgendum, hoc enim ut uides, malorum omnium seculum est. Solum uerò apud Deum, ubi bonorum omnium uiget bo nu n, reperiri potest omnium medicina malorum. IIII. Calend. Decembres. M.CCCC. LXXIX. Florentiae. Decrescente corporis pulchritudine, crescit animi pulchritudo. Matsilius Ficinus Angelo Politiano conphilosopho suo, S. D.","prev":{"citation":"Opera omnia 823-2","label":"823","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/823-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/823-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 824-2","label":"MARSILII FICINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/824-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/824-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}