{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 826.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 826.1-4","ref":"826.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/826.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/826.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/826.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":351,"text":"Xalbi. x. limpidi siue nitidi. xI. splendidi, splendoris denique. XII. Gradus eiusmodi, qui in subiectis multis aliunde formatis multi sunt, in causa una omnium formatrice unus sunt gradus & summus. Non aliter quam innumerabiles numeri in ipsa eorum origine unitates sunt unum, & innumerabiles lineae in centro uno indiuiduo unum sunt atque indiuiduae. Veruntamen lux illa, dum summum sui ipsius inspicit gradum, conspicit similiter quot sequentibus gradibus passim queat summus gradus ipse diffundi, quot ue inde colorum species procreare. Est colorum causa triplex, efficiens, & exemplar & finis Efficiens, quantum ex se suaque uirtute producit, exemplar quantum ad suam illos si militudinem exprimit, finis quantum & ipsa illos ad se eleuat atque reducit, & ipsi naturali quodam instinctu inde insito ad ipsius similitudinem, quantum species capit sua, peruenire nituntur. Colores in subiectis diuisi quidem sunt, qualitate situque & tempore in causa uerò tribus his modis prorsus uniti, in subiectis praeterea confuii sunt atque inuicem contrarietate commisti. In causa uerò & uirtute effectrice, tàm perspicacia sensus singula inuicem discernentis, quàm uoluntate plurima eligentis absque ulla confusione distincti. In subiectis postremo imperfecti sunt, quoniam undique sunt infecti. In causa uerò perfecti prorsus existunt, quantum purissimi sunt, atque plenissimi. Ergo sicut in subiectis magis inter se diuisi sunt, sic in ipsa causa magis sunt. Quia priuationem illic aliquam essentiae naturaeque suae non patiuntur. Quaeres forsitan quonam pacto in causa distinguantur? Respondeo exempli causa, mysterium illud, adhuc Orphicum sequens, tribus modis colores in ipsa luce considerari. Primo quidem secundùm affectum eius & uoluntatem. Per absolutam essentiam minimè diuiduntur, una enim lux pura ibi sunt cuncti colores. Per uisionem uoluntatemque inuicem distinguuntur. Quoniam & uidet & uult multis lucem unam modis permulta subiecta diffundi. Numquid lux illa propterea composita multiplex euadit, quod multa in se uidet posse ex se fieri uultque fieri? Nequa quam Quippe quum neque per formas multas uideat multa, sed per unam, per unam sci licet. Lucem uariorum originem exemplarque colorum. Neque pluribus ad plura cernenda eligendaque uisionibus electionibusue utatur. Sed & una plura uisione discernat, & unica limiliter eliget uoluntate, ergo ratione duntaxat, id est, perspicacia plurima discer nente & uoluntate multa deliberante discerni uidentur. Non ratione, inquam, oculorum nostrorum, qui hinc in alio illa suspiciunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 825.5-7","label":"825.5 to 825.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/825.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/825.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 826.5-7","label":"826.5 to 826.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/826.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/826.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}