{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 826.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 826.5-7","ref":"826.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/826.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/826.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/826.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Sed rationem oculi sui, qui ibi in se illa con spicit atque deliberat. Quamobrem respectus illi quibus ideae colorum inuicem discernun tur non a coloribus his oculisue creantur, imò ab ipsa luce, tàm perspicacissima, quàm summe perspicua, ab ipsa, inquam, luce sese ad diuersas colorum species referente. Sunt enim respectus ita multi ut sie perspecti atque electi. Eiusmodi uerò multitudo in ipso perspiciente & eligente propriè naturae suae simplicitati non obstat. Sed satis iam satis, mi Locteri, in coelestem Solem fiximus nostrum pro uiribus, aquilae instar, intuitum. Ergo, ne infeliciter caligare cogamur, nostram iam ad nostra aciem reflectamus, ad nostra inquam, id est, ad ideam nostram Solemque illum supercoelestem, qui ardentes amatores contemplatoresque sui perdite caligare non finit. Sed quantum illorum coruscat oculis, tantum eorundem aciem & confirmat, & roborat. Quapropter Orphicum mysterium illud si nolumus fateri uerum, saltem parumper fingamus quasi uerum, ut Solem coelestem ita suspiciendo, prospiciamus, in eo supercoelestem illum, tanquam cecc. in speculo, qui in Sole posuit tabernaculum suum. XIX. Decembris. M. LXXIX. Florentiae. Praestat exulem esse, quàm inspicere patriam pereuntem. Marsilius Ficinus Florentinus Bernhardo Bembo Veneto Oratori, S. D. Ogas urbanissime Bembe, quamobrem tandiu Neapolitanus ille noster rufficus esse uelit? Quia uidelicet Vrbanus hac tempestate esse non potest. Si uel posset ingentem, Bernarde, dolorem, quo ipsum urbis istius Neapolitanę conditio quondam felix nunc pene misera praemit, palàm securus praemere uel saltem sciret cautus reticere, nunquam eius urbis quae Bembum suum diligit aspectum procul effugeret. Verùm in tantis patriae malis grauiter non dolere non potest. Non datur succurrere, ne dicam, non licet, dissimulare non libet, libet abesse. At inquies forsitan scilicet ijs Philosophis labor est, ea cura quietos sollicitat, equidem, (detur optio) mallet unà cum Democrito procul ab urbe, e summo quodam montis uertice Abderitanos ridere dementes, quàm cum Heraclito è turris specula lugere lephesios pereuntes.","prev":{"citation":"Opera omnia 826.1-4","label":"826.1 to 826.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/826.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/826.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 827.1-4","label":"827.1 to 827.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/827.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/827.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}