{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 829","citation":"Ficino, Opera omnia 829","ref":"829","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/829","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/829","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/829.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"AM percrebuit Florentiae constans opinio, Marsilium Ficinum à Raphaële Riario uehementer amari. Atque haec opinio iamdiu à nostra illa familiaritate nata quidem est, confirmata uerò ab epistolis meis, quae passim reuerentiae erga te meae testes cirEcumferuntur. Quapropter multi me quotidie rogant, ut causas tibi suas commendem. Ego autem ne tibi essem molestior, unius duntaxat causam suscepi, toto hoc tempore commendandam, Francisci uidelicet Petrucci presbyteri. Nosti, (scio) Caesaris filium, quem cum ob necessitudinem, quae mihi est cum suis, tùm propter uirtutes suas tibi non commendare non potui. Tu uerò quamuis in discessu tuo praedixeris, nisi tecum isthuc accederem nihil unquam te mihi, aut per literas, aut per nuncios responsurum, non tamen minatus es, quo minus aliquando affectu & opera responderes. Ergone sis periurus, si modo id iureiurando firmasti, neque literis, neque nuncijs responde quicquam uerùm ne uidearis à tuo illo ingenio discessisse, pio quandoque affectu saltem & opera re spondebis. Sic uiri solent magnanimi, qui tantum ipsi rebus, quantum caeteri uerbis abundant. Quorum affectum in effectu potius, quàm in uerbis agnoscimus. Equidem si iussis olim tuis, tàm parere potuissem, quàm optabam, ita profectò tuo huic nihil tanquam praesenti scriberes sicuti nunc nihil absenti Sic fato, (ut ita dixerim) quodam insti tutum fuisse uidetur, ut & ego nullo pacto literas abs te ullas acciperem, & tu uerba quidem Marsilio tuo dares nulla, officia dares. Vtinam quoque omnes officia dent non uerba. Auxilium meum à Domino, qui coelum fecit, & terram. Marsilius Ficinus D. Bernhardo Bembo Veneto Iurisconsulto, & equiti clarissimo, S. D. Ost diuturnam rusticationem meam, Baedij tandem grauibus compulsus nego","prev":{"citation":"Opera omnia 828.5-7","label":"828.5 to 828.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/828.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/828.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 829-2","label":"MARSILII FICINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/829-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/829-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}