{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 837.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 837.5-7","ref":"837.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/837.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/837.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/837.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"Quippe qui tunc non uno & consueto tantum humoris alicuius fumo, sed omnibus pariter nouisque humorum omnium uaporibus, atque ipsa insuper humorum membrorumque insueta mole grauatur. Praterea informi illa materia, quae à formosissima mentis forma diuersissima est, tanquam flumine submergitur. Quamobrem totum id tempus quod sublimis animus in insimo agit corpore, mentem nostram uelut aegram perpetua quadam inquietudine hac & illac sursum deorsumue iactari, nec non dormitare semperque delitare. Pithagorici & Platonici arbitrantur, singulasque mortalium motiones, actiones, passiones, nihil esse aliud quàm uertigines aegrotantium, dormientium somnia, insanorum deliramenta, ut non iniuria Eurypides hanc uitam, umbrae somnium appellauerit. Proinde cum fallantur omnes, tamen minus falli solent, qui interea quandoque, ita ut interdum sit in somno, suspicantur, secumque ipsi dicunt. Forsitan non sunt uera, quae nunc nobis apparent, forsitan in praesentia somniamus. Quicunquam inter somniantes sic est affectus, talis certe est ad alios, qualis apud inferos ab Homero dicitur esse Tiresias, solus, inquit, iste sapit, caeteri uerò omnes uelut umbrae uolitant, imò umbrae uolitant. Hic diuus Da uid in excessu mentis exclamat. Omnis homo mendax. Hinc sapientissimus. Salomon parumper ante alios experrectus & resipiscens uociferatur. Vanitas uanitatum, dicit Ecclesiastes. Vanitas uanitatum & omnia uanitas. Hinc Hieremias ita sapientes insipidos admonet. Vidit Deus cogitationes hominum uel sapientum esse uanas. Hinc Christus uitae magister, non est, inquit, in hoc mundo regnum meum. Christus ipsecum esset omnium rex aeternus utpote & per quem, & ad quem facta cuncta fuissent, ideoque esset haeres ab aeterno rerum omnium constitutus, tamen quaecunque sub rapidissima coeli uertigine absque ulla stabilitate fluunt, atque aduersa quadam mixtione contrariorum confunduntur & prorsus inficiuntur, talia, inquam, Christus sua esse negauit, quasi talia reuera non sint, sed falso nobis esse appareant, aegrotis uidelicet & dormientib.","prev":{"citation":"Opera omnia 837.1-4","label":"837.1 to 837.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/837.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/837.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 838","label":"838","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/838","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/838"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}