{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 838","citation":"Ficino, Opera omnia 838","ref":"838","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/838","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/838","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/838.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"atque delitantibus, cum haec temporanea haud quaquam res ipsae sint, imò rerum umbrae duntaxat, rerum scilicet aeternarum. Quicunque uerò simulachra pro rebus ipsis admittunt, hi sine controuersia tanquam ebrij uel phrenitici, uel dormientes, umbris & insomnijs illuduntur. Hi nimirum, errant obscuri sola sub nocte per umbras. Perque domos Ditis uacuas & inania regna. Plutonem, inquit Orpheus, insomniorum populo apud inferos dominari. Inferos autem Pythagorici omnem sub Luna regionem praecipuè nuncupant. Noluum Christus noster, (ut arbitror) se somniorum deliramentorumque regem similiter appellari. lute igitur optimo mundi huius inania regna respuens, ita nostris auribus insonare uidetur. O dementes nimium mortalium metes, ô pectora coeca, quo ruitis? Quid tàm trepide hinc expauescitis phanaticae mentes? Quid anxiè inde sectamini: heu mise rae nónne uidetis? Insanus ubique uos agitat furor. Hinc falsae malorum umbrae uos terrent, inde uanae rapiuntumbrę bonorum, passimque inter ludiera semper & terriculamenta iastamini. Neque minus bonorum uana cupiditas, quàm falsorum formido malorum solicitat incensos furijs animos & fatigat. Vnica uero tot tantisque morbis medicina est, diumo medico credere uel expergisci prorsus, & uigilare semper, uel saltem eos qui dor miuunt doimientes existimare. Quamobrem surgite iam è somno miseri tàm profundo, sargute, inquam, ex infelici somno feliciter, respirate filij tandem, uigilate, filij, mecum, resiplicuciam & sapite mecum. Vt eadem qua & ipse quandoque ipsi quoque pro uiribus felicissima luce & ueritatem fruamini. Aut saltem interea donec expergiscamini, inter dormiendum nonnunquam ita uobiscum dicite. Forsitan non sunt uera quae nobis occurrunt, folsitan somniamus. Sic enim uos insomnia uestra uel quae bona uidentur, minus fallent, incendent, defatigabunt, uel quae apparent mala, minus certè terrebunt. Res uerae sunt in mundo inuisibili, in mundo uerò uisibili sunt umbrae rerum. Peraepretium fore arbitror iam Platonis ipsius uerbis ex septimo de rep. libro Aranslatis, mysteria quae supra narrauimus, confirmare. Finge, inquit, quandam F sub terra speluncam, in ea homines nutritos à pueritia ita ceruicem & manus","prev":{"citation":"Opera omnia 837.5-7","label":"837.5 to 837.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/837.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/837.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 838-2","label":"838","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/838-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/838-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}