{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 84-2","citation":"Ficino, Opera omnia 84-2","ref":"84-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/84-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/84-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/84-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Cap. IIII. Ertiae huius essentiae naturam qualem esse dicemus? Immobilem ne prorsus, an potius mobilem? Certè non omnino immobilem, quia ipsa fons est qulitatum fluentium in materiam, quae omni quiete carent. Omnis autem causa secundum na turam propriam agit, ideoque oportet in oper uim aliquam & imaginem causae reseruari. Si essentia illa quae est causa qualitatum, esset prorsus immobilis, quia per naturam suam immobilem ageret, qualitas inde descendens immobilem in se naturam ali quam retineret. Contra uerò contingit. Nam tria in qualitate sunt, essentia, uirtus, & actio, haec omnia uersantur in motu. Essentia eius generatur atque corrumpitur, generatio & corruptio per motum efficiuntur. Virtus quoque naturae suae intenditur atque remittitur, puta calor magis minusue feruet. Quod autem magis minusue diuersis temporibus calet, proculdubio permutatur. Actio quoque idem patitur. Ignis siquidem actio, calefactio est. Aquam non momento calefacit, sed tempore. Actio temporalis motus ab omnibus nominatur, ideò qualitas omni ex parte subijcitur motui. Quod hinc rursus apparet perspicuè, quòd affectio corporis, quę per qualitates efficitur, non potest per aliquam temporis moram eadem penitus & similis permanere, ac semper tum in aliam atque aliam graduum proportionem, tum in melius, uel deterius permutatur. Nempe siquis uquis dixerit corporis affectionem permansisse per horam, Platonici ita interrogabunt illum, hora finita, nunquid par sit tunc in illa affectione uirtus, ac in horae principio? Si non sit par uirtus, certè non stetit horam, cum in ea hora sit secundum potentiam permutata. Si par uirtus dicatur inesse, affectio illa horam rursus aliam perdurabit.","prev":{"citation":"Opera omnia 84","label":"THEOLO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/84"},"next":{"citation":"Opera omnia 85","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/85"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}