{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 841.6-7","citation":"Ficino, Opera omnia 841.6-7","ref":"841.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/841.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/841.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/841.6.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":171,"text":"Missa igitur Poëtica facio, atque id tantum in praesentia moneo, uimeminens quando sermonem formamus, non tam linguam, quae aliunde mouetur lo qui solere, quàm mentem ipsam quae & mouet linguam, & distinguit uoces, & ad exemplar sui uerba pro arbitrio format. Quod autem est ad mentem lingua, id ferme religiosa mens est ad Deum. Itaque non tam mens nunc tua Deo, quam Deus per mentem tibi tuam loquitur. Quapropter quando Deo te loqui putas, mi loannes, re uera tunc audis Deum. Memento igi tur, te diuinam maiestatem frequenter audire, uitaque ipsa sapientissime instituta, declara nobis atque, (ut coepisti) confirma te tanquam discipulum diuinam ipsam sapientiam audiuisse. Volui hic, (ut uides) hac hora diei tertia epistolae finem imponere, ne diutus diuinum istud Soliloquium tuum interturbarem, sed cum primum calamum posuissem, redijs su mentem non decere stomacho omnino ieiuno, leiunam prorsus Epistolam spuere. Sed ut eructet cormeum uerbum bonum, bonum quidem, (ut arbitror) si superiorem illam de summo bono sententiam breuiter confirmauero. Omnes apud ludaeos Christianosque sacrae literae clamant, sapientiam, (nisi docente Deo) disci non posse.","prev":{"citation":"Opera omnia 841.1-5","label":"841.1 to 841.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/841.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/841.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 842.1-4","label":"842.1 to 842.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/842.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/842.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}