{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 842.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 842.1-4","ref":"842.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/842.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/842.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/842.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Ideoque ab co solo esse fide quaerendam, spe petendam, charitate pulsandam. Quod quidem cum Plato noster animaduerteret, suis studijs non confisus in quotidianis ad Deum precib. solam à Deo solo sapientiam sępe poscebat. Hac in re pulcherrimè fabulatus Orpheus, sapientiam solo louis summi capite natam canit. Musas quoque ab loue habere principium louis omnia plena. Tu uero si ab omnibus hanc adipisci posses, forte & si non abso lutè tamen commodè à familiari illo tuo consequereris. At quónam pacto ab illo sapientiam consequeris, cui corpore nunquam sano mens semper est in sana, & nuper cum animi primum deinde stomachi, postremò membrorum omnium debilitate non mediocriter laboraret, animo non mutato mutauit coelum, & quoniam ab aëre elementorum rerumque omnium infirmissimo firmitatem quaerit, meritò hactenus frustra quaerit. Tu uerò interim unà cum Aurelio tuo clama, ô Deus omnipotens, quando nostra firmitas ipse est, tunc solum ipsa firmitas est, quando uerò tua est, tunc est infirmitas. Ego quoque tandem idem efficiam. Vbi sapientia maior, ibi sermo breuior. Marsilius Ficinus D. Bernhardo Bembo Veneto, S. D. COlent qui siluêre diu, cum demum diuturna silentia rumpunt, erumpere largius, & quasi, qui diutius parturierunt aliquem tandem cogitationis foetum parere grandiorem. Marsilius uerò tuus contra, non enim longo silentij tempore concipit lon Sgiora. Vtpote qui quantò diutius tacens secum ipse cogitat tanto discernit acuti us praestare nobis tacere, quàm loqui. Atque esse quàm paucissima, quae exprimere uel di gne sciamus, uel debeamus honeste, uel tutò possimus. Ergo tuis tantum in praesentia breuissimè respondebo. Primum quidem prosperitate tua imò nostra gaudeo, felicitatem opto, deinde uerò quod uascuium Thiriacae miseris, magnas ago gratias, certè ingentes acturus, quando uas pro uasculo miseris. Quanquam ingens in hoc etiam salutari uasculo minus me ab ipso Phoebo simul atque à te accepisse confiteor. Postremo, quod Cum petis Alcinoum, scito hunc apud Caualcantem nostrum hoc tempore rusticari. primum ad nos redibit, uobis, (ut par est) redibit. Et si literis quandoque nunquam tamen animo ab amicis abesse licet.","prev":{"citation":"Opera omnia 841.6-7","label":"841.6 to 841.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/841.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/841.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 842.5-6","label":"842.5 to 842.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/842.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/842.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}