{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 843-2","citation":"Ficino, Opera omnia 843-2","ref":"843-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/843-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/843-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/843-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":383,"text":"nis affectet, aliud quam amicos, interim tamen ut ipse met sibi sit amicus omnino non curet. Imò id quod mirabilius atque etiam miserabilius est, tanquam alijs Pamphilus sibi Timon, ex alieno amore semper ipse se odit. Et tanquam Menedemus alter ad id so lum uidetur natus, ut assiduè ipse se cruciet. Erga caeteros quidem Venere ipsa suauior, contra se uerò Marte saeuior, rigidiorque Saturno. Hunc ego quamuis frustra iamdiu ita saepe corripio. Quem fugis Narcisse miser? Te ipsum fugis ah demens, ut sequaris alium celerius te fugientem, quem assequi poteris nunquam, ubi ipse te semel amiseris. Heu quem perdis Narcisse demens, perdis omnino teipsum, quo consequaris umbram, um bram certè uolatilem, quàm miseramplecti non potes. Sed cum amor amantem transterre soleat in amatum, amans Narcisse umbram breui uerteris in umbram. Ita ego illum saepe, tu quoque m Bernharde aut uerbis, aut literis similiter admoneto. De optimo uiuendi genere. Marsilius Ficinus Florentinus Anthonio Hyuano Serezanensi, S. D. Edd ta mihi est Epistola tua Hyuane charissime, qua multa paucis de optimo uiuendi genere colligis. Optimum uerò uiuendi genus id praecipuè iudicare te arbitror, quod longè sit a mortua uita semotum, qua & mortale uiuit, & quoammodo moritur immortale, quamdiu uidelicet coelestis animus tereno cor pori non solum natura semel coniungitur ab initio, sed affectu etiam quotidie mancipatur. Quo efficiturut solus uerè uiuat, qui à falsa hac uita affectu saltem, remotissimen uiuit. Quam uerò falsa haec uita sit, quàm fassax, Platonica haec tecum Epistola disputabit, quàm ad Locterium Neronium superioribus mensibus scriptam, nunc quoque ad te libenter exscripsi. Vale. Excusatio quando non salutatur amicus. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, S. D. Vsticari, loannes, hoc autumno, scio equidem quo affectu, sed nescio satis qua ratione, uolebam. Verebar autem ne nunc primum, quod ego uellem, ipse nol les. Ergo rus abiens, quasi iam rusticus, non dixi, Amice uale. Ne tu contra, omine quodam minus bono, forte, ne ualeas, responderes. Seis enim quam interdum, (ut uulgo dicitur) auguriosus sim, Haud facile sperauisse me posse unquam ualere bene, heroe semel prohibente ualere. Bene uale. Ac me firmioris ualitudinis gratia dies insuper aliquot rusticari permitte. Agriculturae literarumque studia inuicem feliciter coniunguntur. Marsilius Ficinus Laurentio Medici uiro Magnanimo, S. D. VVm hodie Oriente Sole, summa uetusti montis fastigia peterem, montis, inquam, Vecchij, quem Marsilio suo colendum Cosmus ipse mandauit. Atque in hac hu","prev":{"citation":"Opera omnia 843","label":"MARSILI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/843","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/843"},"next":{"citation":"Opera omnia 843-3","label":"MARSILI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/843-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/843-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}