{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 844-2","citation":"Ficino, Opera omnia 844-2","ref":"844-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/844-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/844-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/844-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":161,"text":"lacobo quodam apud Riciardum Theologum facerem, me uos his uerbis & ad me, & inuicem comparuisse. Ego Riciarde mi, inquam, Albertum inter & Placobum quasi aër inter ignem terramque medius sum constitutus. Et si tunc Alberte ioco quodam uerba illa Socratico more proferre uisus sum, non minus tamen uirtutis, quàm ignis continent, nec minus ponderis, quam tellus habent. Caetera quidem quae sub hoc aenigmate comprehenduntur tuo ipse iudicio satis interpretabere. Vnum duntaxat egomet interpretari in praesentia uolo. Quod uidelicet quantum ignis pręstat terrae, tantum dignitate terreo igneum anteposui. Rursus, quantò aër cum igne magis conuenit, quàm cum terra, tantum à me uirum igneum, quàm terreum hominem ardentius urdentius amari, significari. Tu ergo nunc tanquam dialecticus, planem concludes, si honor amorque fidem pariunt, utri uestrum fidem potius seruare uoluerim. Adde & alterum insuper argumentum. Quonam pacto uerisimile est me Philosophiae Platonicae sectatorem, cogitauisse unquam tibi uiolare fidem, cuius ego interim fidei, quod nec ipse negabis, mea omnia committebam, atque in posterum, quod planè perspiciebas, committere statuebam.","prev":{"citation":"Opera omnia 844","label":"MARSILI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/844","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/844"},"next":{"citation":"Opera omnia 145.1-2-4","label":"145.1 to 145.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/145.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/145.1-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}