{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 849.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 849.5-8","ref":"849.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/849.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/849.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/849.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Christiana religio non fit à stellis. CEnus ipsum religionis, quo nihil in reb. humanis magis commune, firmumque est, nullus astrologorum à motu dispositio, neque coelesti fieri unquam existimauit Sciunt enim quaecunquem motu fiunt, necessariò mutabilia fore, & quae certa qua Idam syderum dispositione creantur, positione tandem contraria dissipari, genus autem ipsum religionis, quo Deus ab humano genere mundi gubernator agnosci tur atque colitur, solum inter omnia hominum studia operaque ubique & semper firmissimum permanere. Communis religio non fit à stellis. VErùm siquis Astrologus dixerit, Christianam legem exortam fuisse post aliquam Saturni cum loue coniunctionem, in quibus coniunctionibus condendarum uim legum Astronomi quidam maximam collocant, ita in praesentia breuiter, quantum exigit epistola, respondebimus. Alibi enim à nobis de his latius & subtilius disputatur. Principio Saturnus & Iuppiter uigesimo quoquo anno iun guntur, atque in quauis coniunctione uim coniunctionis ipsius extendere in quam plurimos annos existimantur, quo efficitur, ut quandocunque nobis à Deo diuina lex detur, astrologis aequè liceat coelestem aliquam potentiam fingere legis huiusmodi uel auctri cem, uel saltem significatricem. Mitto quod rarò religionum mutantur species, cum tamen planetae illi saepe concurrant. Praeterea cum annis noningentis atque sexaginta, ad easdem coniunctiones perpetuò reuertantur, atque in eo ipso interuallo quater in signo quolibet coniungantur, mirum est diuinam legem, id est, Mosaicam Christianamque tot Hhh mundi inundi seculis aut non prius extitisse aliquando, aut saltem postea tantò iam tempore non fuisse deletam. Praesertim cum plurimae inter se contrariae coniunctiones iamdiu praecesserint. Proinde Astrologi, qui Christi temporibus proximi extiterunt, multò me lius de Christianae legis fato, (li fato subesset) quam posteriores iudicare potuissent. Illi tamen adeo à ueritate procul aberrauerunt, ut temere nimium, illam cum primum annos trecentos sexagintaquinque impleuisset, proculdubio ruituram affirmarent.","prev":{"citation":"Opera omnia 849.1-4","label":"849.1 to 849.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/849.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/849.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 850.1-4","label":"850.1 to 850.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/850.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/850.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}