{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 851.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 851.1-3","ref":"851.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/851.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/851.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/851.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Si qua uerò apud nos omnino corporeum genus excedunt, atque admentem diuinitatemque accendunt, solum à mente diuina mentibusque eam sequentibus proficisci. Quarum quidem mentium consilia uoluntatesque sępe posse coelestib. figuris & motibus, tanquam suis quibusdam oculis ac nutibus, indicari. Sed indicia illa planè perspicere, uiri apprime sapientis opus esse atque diuini. Haec Plotinus. Quamobrem Mosaica Christianaque religio, tanquam spiritalis penitus & diuina, neque à coelestibus, neque per coelestia corpora ullo pacto effici potuit. Pręsertim cum coelestes illi motus opera in terris sua terrenis duntaxat adminiculis efficere soleant. Diuina uerò lex non modo terrenis ubique auxilijs caruit, uetum etiam multis seculis omni impedimentorum genere passim perturbata afflictaque fuit. Fortè uerò quodammodo significari per sydera potuisse uidetur, eodem uidelicet ipso Deo, & sic & ad illud tempus designandum mouente sphaeras atque temperante, qui & sic & tali quodam tem pore legem suam fore praeuidit atque decreuit, quod quidem in metaphysicis comprobat Auicenna, affirmans morales diuinasque leges certis seculis per Prophetarum animas sola Dei prouidentia missas atque afflatas, institui, toto interim ad idem uniuersi ordine sub diuino motore eiusque ministris ita redacto, ut & in terris ipsum animae propheticae cor pus alicubi disponatur, & in coelis pariter atque terris significetur aduentus. Forte uerò id uoluit Dauid his uerbis. Coeli enarrant gloriam Dei, & opera manuum eius annuntiat firmamentum. Forsitan & hic quodammodo tendit, quod inquit Alhumasat, Aegyptios Indosque in prima Virginis facie uirginem quandam pulchram considerauisse sedentem, nutrientemque puerum, cuius nomen apud quasdam Gentes esse lesum, Albumasar opi natur. Imago uerò illa quae in eo signo cogitatur, imò fingitur potius, quàm uideatur, si propria esset lesu ipsius causa, certe & ante & pòst Christi tempora saepe aliàs uel lesum ipsum uel quendam eius simillimum produxisset. Ergo si illic est imago eiusmodi, signum quoddam est legis Christianae, non causa.","prev":{"citation":"Opera omnia 850","label":"850","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/850","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/850"},"next":{"citation":"Opera omnia 851.4-7","label":"851.4 to 851.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/851.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/851.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}