{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 853-2","citation":"Ficino, Opera omnia 853-2","ref":"853-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/853-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/853-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/853-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":165,"text":"ratione ualde mirabili & arte admodum manifesta constructum sit atque moueatur, ac praeterea spectantium usui ad uotum sit prorsus accommodatum, neque ta Cmen ille animaduertat. aliquando opificium eiusmodi summa quadam potentia ratione, bonitate, factum fuisse atque moueri, nónne rationis oculis captum esse putabimus? Aut si fortè quamuis animaduertat interdum, nunquam tamen timeat, ueneretur, colat, tanti, tàm pulchri, tàm commodi operis architectum, an non necesse est illum cum apud spectatores alios, tùm apud architectum ipsum, hac de causa extremo quodam odio dignum existimari? Sola uerò ex omnibus hominum artibus facultatibusque pia semper Philosophia omni studio prouidet, ne uel in coeritatem tàm miseram corruamus, uel tàm graue odium subeamus. Nullum enim aliud ueri philosophantis officium est, quàm singulas tùm partium, tùm uniuersi rationes & causas excogitare semperatque do cere. Deinde in ipsis rerum rationibus & causis assignandis ad summam denique omnium rationem causamque ascendere, praeterea caeteros ad superna pro uribus secum ducere. Ac dum quantò sapientia regatur mundus ostendit, simul etiam quanta humani generis commoditate ducatur certis prouidentiae rationibus demonstrare.","prev":{"citation":"Opera omnia 853","label":"853","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/853","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/853"},"next":{"citation":"Opera omnia 854.1-3","label":"854.1 to 854.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/854.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/854.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}