{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 855.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 855.1-4","ref":"855.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/855.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/855.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/855.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Mosis atque Platonis legisset libros, Platonem iudicauit esse alterum Mosem Attica lingua loquentem. Praeterea scribit Aurelius Augustinus duplici ad ueritatem Suia nos duci, authoritate uidelicet atque ratione. Authoritatem quidem Christi se omnibus anteponere, rationes uerò quae huic potissimum consonent, se solum apud Platonicos inuenire, apud quos Prooemium etiam Euansrelij loannis penè totum colligi posse. Affirmat denique, Platonicos mutatis paucis Christianos absque controuersia fore, seque illos ex omnium Philosophorum numero idcirco potissimum elegisse, quoniam quantò rectius de rebus diuinis, quàm caeteri Philoso,hi sentiunt, tanto magis alijs anteponendi non iniuria uideantur. Ego igitur diui Augustini primum authoritate addu ctu, deinde multorum apud Christianos sanctorum nominum testimonio confirmatus, operaepretium fore censui quandoquidem mihi philosophandum esset, ut in academia praecipuè philosopharer, uerùm ut doctrina Platonica, quae ad diuinam legem, id est, Mosaycam Christianamque tanquam Luna quaedam se habet ad Solem latius refulgeret, libros Platonis omnes e Graeca lingua transtuli in Latinam. Praeterea ne cui noui luminis huius aspectu oculi caligarent, uolumen composui quasi commentarium, in li bros decem & octo distinctum. In quibus Platonica mysteria ita pro uiribus exponuntur, ut mentem eius potius, quàm uerba sequamur, sublatisque Poëticis uelaminibus Pla tonicam aperiamus sententiam diuinae legi undique consonam. Reor equidem neque uana fides hoc prouidentia diuina decretum, ut acutissima quaeque ingenia, quae soli diuinae legis authoritati haud facilè cedunt, saltem Platonicis rationibus religioni admodum suffragantibus denique cedant. Quorsum haec? Venerande pater, ut familiaribus haec tuis legas, quò mirari iam desinant, Marsilium, (cum sit sacerdos Philosophiae) tàm frequenter incumbere. Vale. Apologus. Marsilij Ficini in librum Platonis de regno ad Federicum Vrbini Ducem. EVppiter Optimus Maximus, cum optaret tale in terris quandoque regnum prospicere, quale in coelo semper apud se conspicit, iamdiu per ipsam diuini regis ideam, regium quendam diuinumque animum dimisit in terras, conuocatisque coelicolis impe rauit ut omnes futuro huic regi suffragarentur, quem superi quidem & à fide regia fide regum, & ab orbis imperio Orbinatem ducem iam nominaret, homines uerò mu tatis literis Federicum Vrbinatem ducem essent appellaturi. Assensere omnia loui prae ter lunonem, numina, sola enim luno crassioris aëris ambitiosa regina, coeleste terris regnum hactenus inuidet.","prev":{"citation":"Opera omnia 855","label":"855","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/855","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/855"},"next":{"citation":"Opera omnia 855.5-6","label":"855.5 to 855.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/855.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/855.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}