{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 856-2","citation":"Ficino, Opera omnia 856-2","ref":"856-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/856-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/856-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/856-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":420,"text":"authore salutis Deo. Addidissem & in Platonem, si modo quaerenda posi Deum esset salus in homine. Valemus bene quod in primis audire cupis. Quod & de te Siudiuimus nuper speramusque, nos indies similiter audituros. Dedicaui Matthiae inuicto Pannoniae Regi geminos nostrarum libros epistolarum, qui nunc Francisci lunij opera exscribuntur. Caeteri uerò libri nostri quos optatis, sunt iam in manibus impressorum, expressi cum fuerint, legati apuos accedent, nostram uobis mentem feliciter expressuri. Haec interim epistola tres tibi potissimum nobis in Musis amicos mandat iterum atque iterum salutandos, epistolam Colocensem, epist olam Vaciensem, Petrumque Ga rasdam. Valete felices. IX. Mai. M. CCCC. LXXXII. Tantum ipsi nos probare possumus, quantum à probatis ipsi probamur. Marsilius Ficinus Florentinus Petro Molino Veneto, S. P. D. Ntonius noster pictor & sculptor insignis, cum hesterno uesperi me meosque fa miliares in foro tuo nomine salutaret, ita tuos nostris uultibus pinxit uultus ita tuos affectibus nostris insculpsit affectus, ut non tam tuae nobis ab illo narrari Aolutes, quàm à te ipso coram agi perspicuè uiderentur. Itaque assurreximus omnes subitò neque Florentinum Antonium ulterius, sed ipsum Molinum ia praesentem agnouimus, & nudo capite, (ut par est) honorauimus. Salue & tu semper doctissime Petre nosque, (ut coepisti) salutari hac praesentia tua saluos frequentissime redde. Tamdiu nos honorandos reuera putabimus quandiu ipse uos honoraueris. Tantum & nostra nobis placebit ciuitas quantum tibi eam placere nouerimus. Vtinam tibi nostra magis in dies placeant, ut nos ipsi nobis in dies uehementius placeamus, bene Vale. Honesta silentij diuturni purgatio, Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, S. P. D. VVm hac aurora absoluendo sacro Theologię operi, quod iamdiu molior, totus incumberem, ac nemo quamuis familiarissimus interpellare me tunc auderet, abs te tamen unico audentius his obiurgationibus interpellatus sum. Soles Marsili aliàs in primis rusticationis tuae diebus loannem tuum literis salutare, nunc uerò solitis iamdiu salutibus abstines. An non uides sacrilege, quàm sacrae amicitię tuo istoc silentio detrahas. Ad haec Plato hunc in modum respondere pro communi cau sa uidebatur. Vide quam magna uis loannes tuis insit uerbis. Nempe apud alios aliud quidem dicere est, aliud autem facere ipse uerò dicendo facis. Quibus enim uerbis MarsiTum appellas sacrilegum, ijsdem sacrilegum hunc ipse facis, si modo qui sucrum publicumque opus, priuatae quamuis singularis amicitię gratia intermiserit, sacrilegus sit futu rus. Eiusmodi, ut dicebam, hac aurora nobis incidit controuersia. Verum uicisti tandem, (ut soles) atque Platonicis parumper mysterijs intermissis solitas à nobis salutes iam reportas. Reportare uis iterum? Platonemque iterum superare? Responde amice precor. Responde, non ut soles inquam, (sed potius ut non soles.) Quod si respondere non uis mi hi, saltem responde Platoni.","prev":{"citation":"Opera omnia 856","label":"856","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/856","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/856"},"next":{"citation":"Opera omnia 857.1-4","label":"857.1 to 857.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/857.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/857.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}