{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 858-2","citation":"Ficino, Opera omnia 858-2","ref":"858-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/858-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/858-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/858-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"eloquentem nostro iudicio praestat, maiori uerò quod Peripateticum quoque euasisse significant, maxima denique quod Platonicum proculdubio pollicenEtur, quàm optime singulare felixque ingenium tuum excoluisse uideris. Quip pe cum post humana eloquentiae studia, rerum naturalium rationes apud Peripateticos indagaueris. Atque te iam ad diuina Platonis nostri mysteria conferas. Nam Peripatetici quidem quanta ubique ratione naturalia disposita sint diligentissimè disputant, Platonici uerò praeter haec, quantum insuper illi, qui haec numero, pondere, mensura dispo suit debeamus, ostendunt. Quamobrem illi nos facilè doctos efficiunt, hi praeterea sapi entes atque beatos. Tu igitur, optimè mi loannes, perge feliciter, (ut coepisti) ego autem tàm honesto proposito tuo si modo, (ut ais) nostra opera indigueris me polliceor non defuturum. Vale. Salutatio pia & librorum petitio. arsilius Ficinus Florentinus loanni Francisco Hippolyto Gazolti comiti, S. P. D. Actantius Tedaldus nos tuo Laurentijque Bonincontri nomine iterum iterumque saluere iubet. Sed qua nam salute potissimum? ea scilicet quam seruante nihil in nobis potest esse non saluum, Deo igitur seruatore saluete semper, atque in eiusdem Eamore nos amate, praeterea saluete & nos nostrarum epistolarum quandoque libelli. Satis iam satis hospites fuistis Hippolyti, ergo domum iam salui redite. XXII. Decembris. M. CCcc. LXXXII. Honesta simul ac uehemens librorum commendatorum exactio. Marsilius Ficinus Dulci suo claro Iurisconsulto, S. P. D. CAlue mi suasissime Dulces, amaritudinemque meam, tua, (si potes) atque utinam possis dulcedine tempora. Ego, (ut scis) nullos unquam genui liberos, nisi libros quàm uerò chari parentib. filij sint nullus ignorat. Mentis autem filij quantò propinquio S res pręstantioresque sunt, quam corporis, tanto chariores habentur. Quorsum haec? nempe dux ille uester inuictus, & epistola, & uoce uehementer me rogauit, ut meos Vespasia no libros crederem Vrbinum ad se mittendos. Credidit equidem tàm libenter, quàm ille uehementer percupiebat. Vespasianus igitur tabellarijs eos tradidit perferendos mercede con ductis. At illi illos cum accepissent, non accepta mercede, captiuos mihi iamdiu retinent.","prev":{"citation":"Opera omnia 858","label":"858","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/858","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/858"},"next":{"citation":"Opera omnia 859","label":"859","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/859","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/859"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}