{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 859-2","citation":"Ficino, Opera omnia 859-2","ref":"859-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/859-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/859-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/859-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"meam uerò confirmant. Ego uicissim idcircò respondeo, (ut dum significo tibi meam) tuam quoque confirmem. Nec immeritò amicorum alter pendet ex alteCOsiquidem est alter in altero. De Vaciensi uerò Episcopo nostro quid dicam? Verù n satis equidem dixi, modo cum de nobis dixi, proinde si amorem erga hunc explicare meum uoluero, caeteris quidem longissimus ero, mihi uerò breuissimus. Ergo ne uel alios prolixitatis taedat, uel me poenitieat, breuitatis affectu duntaxat contentus ero quandoquidem sermone non possum. Solitudo literatis necessaria. Marsilius Ficinus Petro Nero uiro candidissimo, S. P. D. Besse me iam ab urbe diutius, (ut opinor) unà cum alijs nostris & ipse conquereris, sed desine conqueri, numquam enim minus absum ab academia, quàm cum ab urbe absum. Vrbana quidem à uobis saepe me distrahunt, rustica uerò restiPtuunt, uester hic totus sum atque expeditus. Siue enim deambulo, uobis, mihi, passim ipse floreo, siue dormio uos mihi semper somnia nostra reducunt. Vale atque saluta omnino, se quem? sed quo? Nullum equidem, uno cunctos cognominauerim, academicos. Iterum bene Vale. Calendis Aprilis. M. CCCC. LXXXIII. Non uerè se inuicem amant, qui non aßiduè de se inuicem cogitant. Marsilius Ficinus Philippo Valorio, YIdes Philippe cum Valori scripturus essem ferè Tarducio me scripsisse. Quid mirum? Nempe & uterque sibi inuicem unus & mihi unus uterque. Quo etiam sit, ut siue lyram pulsem, iiue carmina canam, compulset alter & concinat alter, sed heus Valori nónne corrusticari sacros hos dies constitueramus, non agri, sed animi colendi gratia. Iamque inuicem dedissemus uerba nisi quod conniuunt semper, non corrusticari non possent, sed hoc interest, quod ego te duce Maianum agrum petiturus eram, nunc uerô contrà Caregianum ipse me duce petisti. Cum uerò rerum omnium uicissitudo sit, mox ego Maianum te duce petam, uerum nequid te lateat, ubi legis ego quasi sub grandiori quodam egóne Berlingherium subintellige. Cupio hic uos complurimis salutationibus onustus reddere, quas deinceps in nostros passim aca demicos transfundatis, in compatrem Boninsegnium, in compatrem Guicciardinum, in confratres denique cunctos. Vale.","prev":{"citation":"Opera omnia 859","label":"859","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/859","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/859"},"next":{"citation":"Opera omnia 860.1-4","label":"860.1 to 860.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/860.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/860.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}