{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 86.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 86.1-3","ref":"86.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/86.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/86.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/86.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"At uerò super id quod ex ocio migrat in actum, existit aliquid semper quod actus plenus est atque perennis. Super id quod propter indigentiam transmutatur, existit aliquid necessario, quod quia uel nullius unquam indignum est, uel iam plenissimum, non mouetur, praesertim cum id quod mouetur, per appetitum proficiendi mutetur, ne que possit aliter quàm melioris praestantiorisque naturae adeptione proficere, neque habeatrem illam, quam quęrit, per motionem, sed post motum adipiscatur, non quidem ipso (quid enim mutari oportuisset?) sed ab alio quodam uberiore. Quod n sui na ra caret termino, ab alio perfectiore terminandum est, res mobilis ex se caret termino, quia non quiescit in semetipsa. Acsi res quaedam talis sit rerum principium, quia perationem suam mutabilem efficit omnia, nullus erit status in rebus. Nunc uerò usqu adeo necessarius est aliquis in rebus status, ut etiam motus ipse statu non careat. Ni nim res quae per motum aliter atque aliter affici dicitur maneat in substantia per aliquod tempus, eadem nec mutabit affectiones, nec uariabitur paulatim, sed momento tota cessabit. Et ipsa ordinatissima coelorum circa idem centrum eosdemque polos reuolutio. Motionum aequalitas, syderum restitutio, alicuius status est particeps. Atqui quemadmodum quod stat, stat propter unitatem, & unitur in statu (quod aliàs declarabimus) ita quod mouetur, mouetur propter statum, & stat in motu. Mouetur inquam propter statum, id est, propter quandam motricis uirtutis stabilitatem, quae nisi in suo uigore maneret, non seruaretur ordo ullus in motu, imò neque motus uel parumper continuaretur. Rursus stat in motu, id est, perseuerat in norma eadem, uel aequali, uel simili motio nis. Multa etiam sunt quae & si secundum aliquam speciem motus mouentur, tamen secundum species alias non mouentur, partim ergo mouentur, partim uerò quiescunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 85-2","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/85-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/85-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 86.4-7","label":"86.4 to 86.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/86.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/86.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}