{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 860.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 860.1-4","ref":"860.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/860.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/860.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/860.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"Laus platonici Philosophi. Marsilius Ficinus Perro Leoni insigni complatonico suo, S. D. ISophista à sopho quadam diminutione deducitur, iustius est sophistam sequi sophum, quàm contra. Noli ergo mi Sophe ulterius sophistam petere, hic enim mox, (ut par est) te sequetur. Vale. Dolores omnes ex amore animi erga corpus naseuntur. Marsilius Ficinus Amerigo Corsino dilectissimo suo, S. D. Pollinem medicinae fontem ferunt duos praecipuè filios genuisse, Aesculapium atque Platonem, Aesculapium quidem qui corporibus, Platonem uerò animis medetur. Solent medici Aesculapij sectatores doloribus corporis fomenta, quae Aiam unguentaque adhibere, quae anodina, id est, dolorem sedantia nominant. Solet & academia Medicinae Platonicae studiosa eiusmodi Pharmacum tanquam anodinum fomentum, moerentibus animis admouere, hac equidem inprimis utor. Hanc & cuarissimis communem facio, quod si charissimis, & Amerigo igitur quàm charissimo. Vbi dolor, ibi amor. Exue amorem, exueris & dolorem. Exue, inquam, non ipsius amo rem boni, absit enim ut uel malum, uel impossibile iubeam. At uerò & malum est non amare ipsum bonum, & impossibile est non amare idipsum quod amas necessitate naturae. Ergo non boni ipsius quod primum summumque & omnebonum est, sed singulorum, quae inter homines iudicantur bona amorem iubeo exuere. Quippe cum ad haec amando conuerti nihil sit aliud quàm ab ipso diuerti. Quatenus autem diuertentes ab ipso per quod solum haec habent ut bona sint, ad haec conuertimur, quae absque illo sunt ma la, eatenus in mala praecipitamur. Rursus ibi dolor ubi amor, horum uidelicet bonorum amor, quae & differri possunt & auferri. Si possessio eius quod cupimus differatur, dolorunt atque sollicitat. Si possidemus quod interea auferri posse cognoscimus, dolor distrahit si auferatur quod amorem quaesiueramus atque possederamus, dolor opprimit. Quamobrem ne dolere cogamur solum ipsum propter se amemus bonum, quod solum per se est honum, quod quidem cum ob naturam potentiamque infinitam neque usquam absit, differri nequit, neque unquam desit, auferri non potest. Nusquam deserit nisi deserentes, nunquam dimitut nisi dimittentes. Non admodum operosa est boni infiniti petitio, sola enim quaerit inueniturque uoluntate. Non sollicita suipiciosaue possessio, eadem enim uoluntate qua quaesitum acquisitumque fuerat retinetur.","prev":{"citation":"Opera omnia 859-2","label":"859","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/859-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/859-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 860.5-7","label":"860.5 to 860.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/860.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/860.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}