{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 860.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 860.5-7","ref":"860.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/860.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/860.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/860.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"In hoc uno amando pussidendoque omnia tanquam bona complectimur, hoc uno deserto quo solo reliqua bona fiunt, cuncta passim mala nobis euadunt. Exuamus ergo exuamus affectum, qui miseros ad inferiora detorquet, induamus affectum ad sublimia erigentem, hic enim nos liberabit à malis, hic nos ex doloribus eruet, implebit omni bono, afficiet omni gaudio: gaudio, inquam, quòd à nobis nunquam auferetur. Haec à nobis Amerige charissime, summatim animi languoribus adhibentur, eadem à Platone latius ac elegantius, & à su cris literis potentius atque diuinius. Vale. Expositio allegorica seculi aurei atque aliorum. Marsilius Ficinus Iacobi Antiquario Secretario ducali, S. D. Aeteri te lacobe tantum cognominant Antiquarium, academia uerò & Antiqua rium pariter & nouarium tanquam antiquitatis innouatorem atque cultorem. Quid autem esse aliud opinamur renouare antiqua, quàm aurea illa secula reuocare, regnante quondam Saturno, felicia? Quid rursus Saturnum apud homines? Quidue louem? Sanè Platonici cum animam in tres praecipue distinguant uires, intelligendi, uidelicet, & irascendi atque concupiscendi, primam partiuntur in duas, scilicet in mentem uel contemplationi, uel actioni pręcipue deditam. Mentem quidem contemplatricem nomine Saturni significant, mentem uerò actionib. occupatam nominant louem, deinde animum uel itacundia duriorem esse Martem, uel uoluptate molliorem esse Venerem, arbitrantur, praeterea sub primo duce uitam tàm publicè, quàm priuatim agi, auream, id est, pretiosam & lucentem aeternamque existimant, sub secundo argenteam, quippe tùm sicut argentum pretio sequitur aurum, ita & actio contemplationem quasi pedissequam dominam obseruareque debeat. Proinde sub tertio ob durissimam armorum crudelitatem ferream duci uitam putant. Sub quarto denique plumbeam, libido enim atque uoluptas instarplumbi & mollior est, & quasi pondere quodam ad inferiora decliuior.","prev":{"citation":"Opera omnia 860.1-4","label":"860.1 to 860.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/860.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/860.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 861","label":"861","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/861","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/861"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}