{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 862.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 862.1-4","ref":"862.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/862.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/862.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/862.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Cùm in diuina mente rerum omnium formae sint exemplares, earumque apud nos umbrae quaedam appareant, in his nobis creatoris ipsius pulchritudinem nihil refert expressiius, quàm pulchritudo creata, neque tàm facilè putat Plato nos ex humana sapientia uel alia quauis uirtute nostra diuinam sapientiam caeterasque Dei uirtutes inuestigare posse, quam facilè ex huma na pulchritudine diuinam pulchritudinem inuenire inuentamque amare. Quippe cum reliquarum, quae sunt in Deo uirtutum similitudo Solis conueniat mentibus atque his duntaxat percipiatur, pulchritudinis uetò diuinae simulachrum per omnia sese fundat, neque mente solum, sed oculis etiam qui seusuum omnium perspicacissimi sunt, planè perspiciatur. Hinc amorem ex humano diuinum existimat prouenire. Proinde amorem ni hil aliud, quàm pulchritudinis desiderium esse, desinit, pulchritudinem uerò non aliud esse, quàm gratiam: gratiam, inquam, ex tribus Gratijs, id est, ex tribus praecipuè rebus in sitam, & à tribus similiter numinibus uenientem. Siquidem Apollo per Musicae con sonantiae gratiam alliciat audientes. Venus autem per gratiam coloris atque figurae rapiat intuentes, Mercurius denique per miram intelligentiae & eloquentiae gratia contemplatores in primis ad se conuertat, atque amore diuinae contemplationis pulchritudinisque accendat. Quoniam uerò non tàm intelligentia nos in rem ipsam, quam intelligimus, quàm amor in eam, quàm amamus transferre solet. Idcircò Plato noster existimat hoc ipso diuinae pulchritudinis desiderio, potius quàm uel sciontiae studio, uel alia quauis uirtute mentem receptis alis in patriam ueuolare. Quorsum haec? Nempe ut dum haec legis non modo mentem hac de re nostram intelligas, sed etiam ut in hac perfecti amatoris descriptione tanquam in speculo quodam tuam imaginem speculeris. Dum enim & legitimum amatorem, & pium amicum effingo, Matthaeum meum pro uiribus expressisse uolo. Vale. Obsecratio ut Platonis libri in Latinum à nobis translati ex eius manibus, qui occuluerat redimamur. Marsilius Ficinus Hieronymo Cantiano Vrbinatis ducis Oratori, S. D.","prev":{"citation":"Opera omnia 861-2","label":"861","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/861-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/861-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 862.5-6","label":"862.5 to 862.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/862.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/862.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}