{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 868.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 868.5-7","ref":"868.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/868.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/868.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/868.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"Quod si quam pro officio meo mercedem reciperem, humanam quandam id rationem haberet. Haec ille. Itaque dum corripit peccatores, & calce percussus salutat percussorem, & alteram percussus genam abijcit alteram. Denique tantum ex ueritate odium reportauit ut ab ijs ipsis impietatis fuerit accusatus, quibus ipse palàm pietatis of ficium praedicauerat. Quid uerò dicam, quod cum se facilè defendere posset in iudicio non defendit, neque excusauit seipsum, sed iudices accusauit, & cum è carcere posset abire noluit, iniustamque necem sustinuit libentissimè, summae constantię patientiaeque poste ris exempla daturus. Mitto in praesentia, triginta nummorum precium de Socrate factum & ipsius Socratis uiticinia, luindictam quoque diuinitus post eius necem subitò consecutum Lotionem, uesperi paulò ante obitum institutam à Socrate exhortationemque eius ad pietatem hora coenae. Quid quod in eadem hora de calice atque benedictione & in obitu ipso de gallo fit mentio? Mitto praeterea multa Socratis tam facta, quàm dicta, non ab ipso quidem, sed à discipulis eius quatuor praecipuè scripti, quibus Christiana si des aduersus Lucianum maximè confirmatur. Multa enim sunt & ea quidem maxima, quae de numine huic infuso deque abstractione mentis à corpore & quasi quadam transfiguratione traduntur. Haec uerò neque facilem Epistola caperet, neque benigne forsitan nonnulli reciperent, putantes fortasse Socratem nunc quasi aemulum comparari, quàm defensorem. In que In quo principijs constat laus. Marsilius Ficinus Galeotto Fauentiae principi, S. P. D.","prev":{"citation":"Opera omnia 868.1-4","label":"868.1 to 868.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/868.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/868.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 869","label":"MARSILII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/869","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/869"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}