{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 869-2","citation":"Ficino, Opera omnia 869-2","ref":"869-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/869-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/869-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/869-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":413,"text":"sentia cogimur retinere. Si quando dabitur obsequendi facultas sponte obsequar, quam libentissime. Doleo equidem, (mihi crede) ob singularem mutuumque amorem nostrum, & te saepe optare quae praestare non possum, & me non non posse semper praestare quod optes. Vale. Qui commendat omnes, est commendandus ab omnibus. Marsilius Ficinus Bandino. CI quis honorandus est ab omnibus is proculdubio est, qui & ipse omnes honorat. Verrino igitur uati debent omnes honorem. Hic enim tam gratus est tam gra jtiosus, ut omnes & quibus debet admodum grate, & quibus non debet gratis Ahonoret. Fauet bonis, extollit ingenia, ornat doctos, illustrat principes, colit sanctos, Deum in omnibus ueneratur. Quid plura? ipsum uos audire. Qui enim laudat omnes ipse se laudabit in omnibus. Nisi uero tibi commendatus sit is cui probi commen dati sunt omnes, nescio quem unquam habeas commendatum. Vale. Charitatis laus. Marsilius Ficinus Hermolao Barbaro Veneto, S. D. Haritas non quaerit, quae sua sunt, sed quae alterius, charitas omnia credit, omnia sperat, omnia substinet, charitas non cogitat malum, charitas nunquam excidit, denique in charitate nullus est timor, sed perfecta charitas timorem omnem proSul expellit. Haec uerbis quidem simplicibus, sed ingenti quodam mysterio cla mant diuinae religionis antistites. Haec tu, humanissime Barbare, sic erga me forte quadam quasi erga te ipsum seruas omnia, ut hanc ipsam charitatem quam pietatis Christianae patres in primis exoptant in te magnompere feruere non dubitem. Profectò amantissime mi Hermolae, Deum ipsum testor, qui charitas est, adeò ipsam charitatis ideam & in te expressisti, & mihi ante oculos ponsuisti, ut ego quem hactenus quoad poteram ac liber amabam, nunc iam supra uires necessarioque amare compellar, hactenus igitur non amare & absentiam ferre potui. Iam uerò in posterum nequeo non amare, atque absentiam aequo (ut solebam) animo ferre non possum. Spero autem Deum, qui nobis mirabi liter coniunxit animos quandoque similiter oculos conniuncturum. Neque uerò putare quemquam uolumus Hermolaum. atque Marsilium ob id forsan minus uel esse, uel fore coniunctos, quod alter quidem Aristoteli fauere potius uideatur, alter uerò Platoni. Nam in eodem ueritatis uirtutisque cultu sumus unum. In quo Plato & Aristoteles non esse unum non potuerunt. Perge itaque latinissime & Attice Barbare, atque, ut coepisti, At ticum Aristotelem à diuturna barbarie strenuè uendica. Ego uerò Platonem nostrum à lethea quadam obliuione, uel somno pro uiribus excito. Ita diuinitus institutum est, ut mea tuaque opera Latini Platonem loquentem saltem, & Aristotelem nunc primum audiant Latine loquentem. Non exigendum ab amico plusquam habeat. S. P. D. Marsilius Ficinus loanni Aurelio Ariminensi, N satis à me putabis tibi factum Aureli iustissime, si totiens ero tuus, quotiens","prev":{"citation":"Opera omnia 869","label":"MARSILII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/869","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/869"},"next":{"citation":"Opera omnia 270","label":"MARSILII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/270","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/270"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}