{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 874.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 874.1-4","ref":"874.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/874.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/874.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/874.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"cognouisse haec nostra portendere. Non latuit Prophetam Dauidem, Prophetas uelut infantes atque lactantes non satis intelligere, quae praedicuntur. Mitto quae alij de asino Balaam praesignante futura ferunt. Et quae Gentiles de augurijs auspicijsque latissimè scribunt. Sciunt autem aues quamuis significent futura quaedam ac praenuncient, quid tamen portendant penitus ignorare. Sileant ergo sileant iam ludaei uerborum cauillantores. Esto, (si placet) pronunciauerit Isaias, & Ieremias, & Daniel alijque nonnulla sub eo sensu quo Hebraei passim interpretantur, sed interim pronunciantes latuerit quid Deus ipse senserit, quidume simile Prophetarum uerbis, diuersum tamen fore prędestinauerit. Hac sanè sententia & expositione Platonis, optime mi Dominice, ludaeorum interpretum commenta solito suo tenore procedunt, ludaica uersutia frangitur, ueritas Chri stiana seruatur. Vale sed postquam dixi uale, recordatus sum, Doctores Christianos cum Prophetia sapientiam copulare. Idemque lamblichum Platonicum & Proculum affirmare atque dicere, eum qui sine sapientia praedicit aliquid, aut praesagit non Propheticum. Hac ergo distinctione tutius accipere possumus, quae ex Platone sacris literis sunt adducta. Marsilius Ficinus Reueren. in Christo patri & Domino D. Marco Veneto Diui Marci Cardinali se commendat. Lato noster Romam profectus iamdiu uagatur, hospitium passim quaeritans ingenio suo moribusque aptissimum. Diuinus hic hospes purum sacrumque optat hospitem, sapiens doctum, eloquens elegantem. Tandem post longos errores in Augustis Marci Veneti Cardinalis aedibus, uelut in portu libentissime conquiescit, & existimans se illic alteram academiam consequutum, & sperans quod in primis optabat singulari iam sui hospitis sapientiae summam quandoque potentiam non defuturam. Plato igitur hac electione hisque auspicijs tuos ingressus est lares, hoc ille potissimum tecum animo uiuit. Quo autem ego erga te animo sim, quo amore obseruantiaque affectus Plato ipse interea tibi uaticinabitur, donec Anthonius Calderinus familiaris noster mentem erga te meam aperiat, testis doctrina probitateque locupletissimus tuarum apud nos uirtutum praeco, nostrae apud te singularis obseruan tiae nuntius. Vale. inimici hominis domestici eius. Marsilius Ficinus Petro Leoni Platonico Peripatetico singulari, S. P. D. (Alue iamdiu mi complatonice, iampridem salue Platone, salue nuper mi conploti1 nice Plotino iam saluo.","prev":{"citation":"Opera omnia 874","label":"MARSILII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/874","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/874"},"next":{"citation":"Opera omnia 874.5-6","label":"874.5 to 874.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/874.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/874.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}