{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 875","citation":"Ficino, Opera omnia 875","ref":"875","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/875","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/875","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/875.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":392,"text":"Dum igitur in animo mouet sensum, nunciare uidetur, dum rationem mouet, interpretari, ubi uerò memoriam excitat, reminiscentiam suscitare. Quorsum hęc? Nempe Caldetinus noster inter nos integro Mercurij uidetur officio fungi, non solum enim quasi nuntius tuas mihi literas reddit uerbaque refert, uerùm etiam mentem erga me tuam interpretatur. Amorem denique non decet, inquam, sed reuocat potius in memoriam. Sciebam enim iamdiu me abs te uehementer amari, non id quidem alio, sed animi duntaxat mei conscientia nunciante. Caetera uenerande pater humana externis discimus coniecturis, quod uidelicet doctus sit aliquis, quod formosus, quod potens atque diues. Quod uerò nos amet non externa docent, nam externa saepissime fallunt, sed animus amore erga illum affectus certissimè docet. Qua enim uel ingenij similitudine ego iamdiu te amo, eadem uicissim, (nam mutua simiitudo est) abs te amari, non dubito. Mercurius ergo noster quo apud nos tuo nomine nuper officio functus est, eodem apud te uicissim nomine nostro fungetur. Neque sic quidem quanti iudicium tuum faciam, & quàm mirificè singulares uirtutes tuas colam, exprimere poterit. Quod autem uel ipse Mercurius, (ut ita dicam) explicare non possit, Apollo saltem proferat uaticinio, ac tandem luppiter officio felici ter impleat. Marsilius Ficinus Anthonio Calderino, F. D. Alue Calderine noster, salua quoque sit epistola nostra. Cum sub Solis defectu à nobis abieris, cuinam mirum sit epistolam quoque nostram tunc defectum fuisse perpessam? Nempe clausulae in eius calce duae nescio quomodo defuerunt, forian qu ioniam duae quaedam Solis quartae lumine defecerunt. Resumpsit Phoebus su um subito lumen, resumpsit nostra mox epistola finem. Marsilius Ficinus Braccio Marcello literis & moribus ornatissimo, S. D. VVm superioribus diebus apud Philippum, & Nicolaum Valores in agro Maiano uersarer, & in quodam ibi secessu naturam daemonum indagarem, affuit repentè Plotinus diuinumque oraculum de daemonibus nobi. effudit, uerbis & breuissimis, & obscurissimis inuolutum. Visum itaque nobis operaepretium acci re Porphyrium, tùm Plotini discipulum, tùm perscrutandis daemonibus deditissimum, qui facile daemonicum sui praeceptoris inuolucrum nobis euolueret. Aduentauit ergo Porphyrius, & per Plotinum suum, & per suos daemones aduocatus, aperuit nobis, quae praeceptor senserat. Confirmauit quae Origenes de daemonibus disputauerat. Porphyrius quidem Graecis nobiscum locutus est uerbis, quorum ego summam uerbis tibi La tinis interpretabor, hanc tu summam si cum epistola, quàm de Mosis Platonisque concordia tibi dicaui. De contemplatione Platonicorum non Plato solum, uerum etiam Platonici cum nostra religione consentiant. Vale. Platonici Deo & animae mundi nihil praeter contemplationem sacrificant, animabus autem stellas mouentibus flores sacrificant atque terrae arborumque fructus.","prev":{"citation":"Opera omnia 874.5-6","label":"874.5 to 874.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/874.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/874.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 876.1-4","label":"876.1 to 876.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/876.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/876.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}