{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 876.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 876.1-4","ref":"876.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/876.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/876.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/876.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":358,"text":"ORimus quidem Deus cum sit incorporeus, immobilis, impartibilis, in nullo neque Petiam in se ipso cohibitus, nullo eget extrinseco, neque etiam mundi anima eget extrinsecis, possidet enim & continet ipsum quod est trina dimensione porrectum, facultatemque naturaliter se mouentem, & suapte natura decreuit bene ornateque moueri, mouereque mundi corpus secundùm optimas rationes. Excepit autem in se ipsa corpus atque complexa est, quamuis incorporea sit atque ab omni libera passione. Dijs autem reliquis ac mundo & errantibus, & non errantibus, qui ex anima & corpore constant oculis manifesti, sacrificandum est sacrificijs duntaxat inanimatis. Numina sub Luna, quae non uidentur, daemones, antiqui Gentium populi nominabant, putabantque unum quemque daemonem prodesse nobis aliquando, & obesse. Eliqua est inuisibilium multitudo, quos Plato absque distinctione daemones appellauit. Horum uerè alij quidem ab hominibus cognominati, apud singulos nacti sunt honores dijs aequales, reliquumque cultum. Alij uero plurimum fermè nominati non sunt, sed à quibusdam per uicos, aut urbes nomen, & cultum occultè quodammodo sortiuntur, reliqua uerò turba sic quidem communiter appellanomine daemonum. Rata uerò apud omnes fides est eiusmodi, eos certè laesuros genus humanum si irascantur propterea quod negligantur, neque cultum legitimum nanciscan tur, rursusque benefacturos hominibus, qui eos uotis supplicationibusque & sacrificijs, & alijs, quae consequuntur sibi conciliauerint. Cùm igitur opinio haec de daemonibus con fusa sit, multumque habeat in eos calumniae, necessarium est eorum naturam ratione distinguere forte namque necessarium aiunt, unde circa illos error hominibus incidit decla rare, distinguendum igitur hunc in modum. omnes daemones sunt animae quaedam prodeuntes ex tota anima, id est, ex ipsa animarum idea, habent & spiritum, id est, tenue corpus, sed daemones, qui maximè suo corpori dominantur boni sunt atque benefici, qui ante corpori minime dominantur mali sunt, atque malefici. eii Vaecunque igitur animae ex tota anima pullulantes magnas sub Luna locorum partes gubernant, innitentes quidem siue adhaerentes spiritui, sed ipsum secundùm rationem superantes, has utique bonos daemones iudicandum, & ad eorum quae fiunt utilitatem omnia procurare, siue quibusdam praesint animalibus, siue certis fructibus, siue alijs horum gratia ordinatis, uelut imbribus & temperatis uentis aërique sereno temperationique temporum & reliquis ad haec omnia conferentibus, apud nos rursum, artibus & musicae disciplinae, & medicinae ac gymnasticae atque similibus, fieri uerò non prima ut hi, qui utilitati rerum commoditatique consulunt, rursum inferant detrimenta.","prev":{"citation":"Opera omnia 875","label":"875","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/875","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/875"},"next":{"citation":"Opera omnia 876.5-6","label":"876.5 to 876.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/876.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/876.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}